Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XL Item de daemone, qui in specie sacerdotis militem per spineta ducens inimicos illos effecit.

Sicut mihi retulit quidam honestus sacerdos, nunc monachus in ordine nostro, plebanus cuiusdam villae, parochianis suis placere volens, ludos saeculares cum illis exercuit, tabernas frequentavit, et in quantum potuit, moribus illorum suos conformavit. Impletumque est in eo illud Prophetae: Et erit sicut populus sic et sacerdos2341 . Habebat autem in villa militem compatrem2342, vitiis suis per omnia concordantem. Et erat eis, non in Christo, sed in mundo, cor unum et anima una2343. Saepe alter ab altero ad ludos et ad epulas invitabatur, saepe ad tabernas trahebatur. Videns haec diabolus, totius doli artifex, ut amorem illorum2344 vitiosum in odium verteret periculosum, nocte quadam cum isdem2345 miles isset cubitum, in forma sacerdotis ad lectum eius venit, et ut se sequeretur, tam verbo quam signo importune satis institit. Miles cum territus pene nudus surgeret, et nudipes sequeretur praecedentem, per campum spinis et vepribus plenum ductus est. A quibus dum2346 plantae eius vulnerarentur et sanguinem stillarent, iratus post eum clamavit: Male sacerdos, malo tuo huc me adduxisti. Diabolo semper clamante, sequere, sequere, miles turbatus, ligone quem2347 casu reperit, ut sibi videbatur caput sacerdotis divisit. Sic illo prostratro, et vultu eius sanguine perfuso, miles cum multo labore ac dolore ad domum suam revertitur; qualiter2348 ei sacerdos illuserit, uxori, familiae amicisque conqueritur. Illis minus credentibus, subiecit2349: Ego caput eius et coronam non modicum vulneravi. Eadem nocte sacerdos, horum prorsus inscius, cum ex necessitate naturae iturus esset ad cameram, cum tanto impetu caput. limini superiori illisit, ut corona graviter vulnerata, sanguis erumpens totam eius faciem cruentaret. Quo ad lectum revertente, cum mane populus pulsata missa in ecclesia exspectaret, et ille minime ob vulneris dolorem veniret, cognoscens miles causam a referentibus, ait: Ecce hoc est quod dixi vobis. Quid plura? Insanientibus cognatis et amicis eius, cum sacerdos obiecta fortiter negaret, et illi non crederent, per biennium de ecclesia sua eliminatus, vix tandem illis reconciliatus est. Ex hic duobus exemplis colligitur, quod inter amicos, sive spirituales sint sive carnales2350, discordias seminent. Quod inimicos in quantum valent concordare non sinant, certum est.

Notes:
  • 2341 Isai. 24, 2.
  • 2342 BC comparem.
  • 2343 Act. 4, 32.
  • 2344 D illum.
  • 2345 BCR idem. Sed pronominis forma, isdem, haud raro occurrit apud scriptores medii aevi. Gregor. Moral. p.17 D: « Hinc est quod isdem beatus Job sibimet attestatur. »
  • 2346 BC cum.
  • 2347 ABCDPK lignum quod, R ligno quod.
  • 2348 C et qualiter.
  • 2349 B subiunxit.
  • 2350 B sive sint carnales sive spirituales.
Indexed exemplum: TE018584
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para