Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLIV De Eufemia sanctimoniali, quam diabolus infestavit.

Cum esset eadem sanctimonialis puella parvula in domo patris sui, diabolus illi saepius in diversis formis visibiliter apparuit, et teneram eius aetatem diversis modis terruit ac contristravit. Quae cum incurrere timuisset amentiam, ad ordinem nostrum converti proposuit, verbis voluntatem exprimens. Nocte quadam in specie viri diabolus illi apparens, conversionemque dissuadens2362 ait: Eufemia, noli converti, sed accipe virum iuvenem pulchrumque, ut cum illo deliciis mundi fruaris. Vestes enim pretiosae et cibaria delicata non deerunt tibi. Si autem intraveris ordinem, semper eris misera et pannosa, famem, sitim frigusque patieris, nec unquam de cetero bene tibi erit in hoc saeculo. Ad quod illa respondit: Quid de me tunc erit, si in illis deliciis, quas tu mihi promittis, mortua fuero? Ad quod verbum diabolus nullum quidem2363 responsum dedit, sed puellam rapiens, et usque ad fenestram solarii in quo iacebat deportans, praecipitare eam conabatur. Quae cum angelicam salutationem diceret, inimicus eam dimisit, et ait: Si ieris ad claustrum, semper tibi adversabor. Quod si in hac hora mulierem illam non invocasses, occidissem te. Et hoc dicto, virginem valde comprimens, in canem maximum transmutatus, de fenestra exsilivit, et nusquam comparuit. Sicque ad2364 invocationem Dei genitricis et Virginis virgo liberata est. Quam infestus conversis sit diabolus, et quam multis quamque diversis modis illos vexet et impediat, sequentia declarabunt. Cum praedicta puella fuisset monacha2365 effecta, nocte quadam cum in lecto iaceret, et iacendo vigilaret, vidit circa se plures daemones in specie virorum. Ex quibus unus aspectu teterrimus stabat ad caput eius, duo ad pedes, quartus ex latere contra eam. Qui clara voce ad alios clamabat: Quid statis? Tollite illam totaliter sicut iacet, et venite. Responderunt illi: Non possumus. Invocavit enim mulierem illam.
NOVICIUS: Quid est quod daemones matrem sui Creatoris nominare praesumserunt nomine tantum conditionis, et non honoris? Mulier nomen est corruptionis et naturae, Virgo, vel Maria, sive Dei genitrix, nomina sunt gloriae.
MONACHUS: Non sunt ausi, quia indigni, ore polluto nomen integritatis vel gloriae nominare. Idem tamen daemon post verba angelicae salutationis, puellam brachio dextro traxit, et trahendo in tantum compressit, ut compressionem tumor, et tumorem sequeretur livor2366. Quae cum haberet sinistram liberam, et nimia simplicitate non est ausa se signare per illam, putans signum manus sinistrae nihil sibi prodesse. Cogente tamen necessitate, per eandem manum crucem sibi impressit, et daemones fugavit. Liberata ab illis, pene exanimis ad lectum cuiusdam sororis cucurrit, et fracto silentio, quid viderit vel quid passa sit, illi intimavit. Quam, sicut mihi retulit beatae memoriae domina Elizabeth, eiusdem coenobii Abbatissa, sorores in lecto suo ponentes, et principium Evangelii Johannis2367 super eam legentes, mane regyratam invenerunt. Anno vero sequenti intempesta nocte cum eadem sanctimonialis in stratu suo iacens vigilaret, vidit eminus duos daemones in specie duarum sororum plurimum sibi dilectarum. Cui cum dicerent 2368: Soror Eufemia, surge, veni nobiscum in cellarium dimittere cervisiam conventui; illa habens eas suspectas, tum propter tempus intempestivum, tum propter fractum silentium, horrere coepit, operimento caput involvens, nihilque respondens. Statim2369 unus spirituum malignorum propius accedens, et manum pectori eius imponens, ita illud compressit, ut sanguis concitatus per os et nares eius largiter efflueret. Sicque daemones illi formas caninas assumentes, de fenestra exsilierunt. Sorores ad matutinas surgentes, cum illam in defectu cernerent, utpote pallidam et exsanguem, causam per signa sciscitatae sunt. Quam cum ex eius relatione cognovissent, satis turbatae sunt tam de daemonum crudelitate quam de virginis vexatione. Ante hoc biennium, cum conventui novum factum fuisset dormitorium, et lecti in eo dispositi2370, vidit eadem sanctimonialis daemonem in specie homuncionis deformis satis et inveterati, omne dormitorium circuire, et lectos singulos tangere, quasi diceret: Loca singula diligenter notabo, quia non erunt absque visitatione mea.
NOVICIUS: Quid est quod pius Dominus puellas tam teneras et tam mundas, a duris et immundis spiritibus tam crudeliter vexari sinit?
MONACHUS: Amaro poculo ut nosti praelibato, dulce plus dulcescit; et colore nigro substrato, albus amplins clarescit. Lege Visiones Witini, Godescalci, et aliorum, quibus concessum est videre poenas malorum et gloriam electorum, pene ubique visio poenalis praecedit. Volens Dominus sponsae suae secrets deliciarum suarum ostendere, bene eam prius permisit aliqulibus visionibus horrendis2371 tentati, ut postmodum amplius mereretur laetificari, sciretquo distantiam inter dulce et amarum, lucem et tenebras2372.

Notes:
  • 2362 B dissuadendo.
  • 2363 B quidem nullum, P nullum.
  • 2364 B per.
  • 2365 B esset monacha, P monacha fuisset.
  • 2366 ADP livor sequeretur.
  • 2367 BD sancti Johannis.
  • 2368 P dicerent illae.
  • 2369 C statimque.
  • 2370 ADP lecta - deposita, et sic postea lecta singula.
  • 2371 BC horrendis visionibus.
  • 2372 AD tenebras et lucem.
Indexed exemplum: TE018589, TE018588, TE018592, TE018591
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para