Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLVI De inclusa, quae per Benedicite liberata est a daemone.

Alteri cuidam feminae propter Christum inclusae ita infestus fuit diabolus, ut etiam lectum illius violenter et impudenter ascenderet. A quo cum nullo posset remedio spirituali liberari, non oratione, non confessione, non signo crucis, diaboli importunitatem, propriamque vexationem cuidam viro religioso conquesta est. Cui ille tale consilium dedit. Cum tibi, inquit2376, propius accesserit, dicas, Benedicite. Quod cum illa fecisset, malignus spiritus quasi turbine impulsus, se in saltus dedit, nec ulterius ad illam accedere ausus fuit.
NOVICIUS: Gaudeo quod tantam virtutem2377 audio in verbo nostrae salutationis. MONCHUS: Tanta est daemonum malitia, ut quos terroribus seducere vel frangere2378 non praevalent, phantasticis visionibus seducant. Verbi gratia:

Notes:
  • 2376 BG cum, inquit, tibi.
  • 2377 C tantum virtutis.
  • 2378 B frangere vel seducere. * Homil. III. p. 188.
Indexed exemplum: TE018595
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para