Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLVII* De Bertrade inclusa.

Juxta castrum Volmuntsteine, quod situm est in Westfalia, quaedam habitat inclusa, Bertradis nomine, femina sancta et religiosa, et propter revelationes Dei, quibus illustratur, notissima. Haec multo tempore, quia minus circumspecta fuit, sicut audivi, pro angelo lucis angelum tenebrarum suscepit. Solebat enim diabolus phantastica circumfusus claritate, per quandam cellulae fenestram intrare ad illam, futura praedicere, et de interrogatis instruere. Ad quam si venisset quis2379, volens cognoscere statum alicuius amici sui defuncti, sive de alia re occulta certitudinem, illa inducias usque in crastinum petivit, angelum suum consuluit, a quo saepius decepta, falsa pro veris respondit. Quod cum comperisset frater Hermannus iuclusus de Arnisberg, cuius in superiori distinctione capitulo octogesimo septimo memini, daemonum nequitias non ignorans, iam dictae inclusae mandavit in hunc modum: Cauta esto, soror, quia saepe angelus Satanae in angelum lucis se transfigurans, multos seducit, et viris sanctissimis nonnunquam illudit. Sic ergo facias. Crucem de cera benedicta fenestrae, per quam intrare consuevit, imprime, et si intrans illam non vitaverit, angelus Domini est; sin autem, angelus tenebrarum. Quod cum illa fecisset, et diabolus nocturno tempore cum solito fulgore venisset ad fenestram, et lumine immisso non intraret, ait femina: Quare non intras? Respondente illo: Non possum intrare, nisi ceram de fenestra proiicias; illa diu se deceptam intelligens, contra eum spuit, in contumelias erupit, et ne de cetero talia praesumeret, sub invocatione summae Trinitatis illum adiuravit. Vides nunc qualiter Deus omnipotens contra diversas daemonum infestationes diversas creaverit medicinas? Alios a nobis compescit antidoto confessionis, alios verbis2380 Dominicae annunciationis, scilicet, Ave Maria, quosdam per verbum Benedicite, multos per signum crucis. De his omnibus exempla habes in superioribus.
NOVICIUS: Peccavitne inclusa haec, angelum tenebrarum pro angelo lucis recipiendo2381?
MONACHUS: Legi in scripturis maiorum, quod homo sic a diabolo deceptus2382 ei credendo mereatur, et hoc quamdiu bona ei suadet2383. Non enim omnibus data est discretio2384 spirituum. Unde Apostolus dicit2385: Probate spiritus si a Deo sint2386. Nec hoc silendum, quod ipse angelus Satanae non solum in claritate, quam assumit, transfigurat se in angelum lucis, sed et in vili effigie quibusdam solet apparere. Nam modo in specie porci vel canis, modo in forma ursi, catti vel cuiuslibet alterius animalis se hominibus ad deceptionem solet exhibere.

Notes:
  • 2379 B aliquis.
  • 2380 ADP verbo.
  • 2381 D suscipiendo.
  • 2382 B a diabolo sic deceptus homo.
  • 2383 BC ei bona suadet, D bona suadet.
  • 2384 C gratia discretionis. Homil. I. p. 115: « non omnibus data est discretio spirituum. » Conf. Cor. I, 12, 10.
  • 2385 dicit add BC.
  • 2386 Johan. I, 4, 1.
Indexed exemplum: TE018596
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para