Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM XLIX De visionibus Hermanni cantoris.

Tempore quodam bonae memoriae Hermannus cantor noster, stans in choro, cum tempore aestivo laudes die clara decantarentur2391, et oculos ex lassitudine clausos aperiret, posteriora quasi ursi de choro exeuntis conspexit. De qua visione cum satis miraretur, eundem ursum vidit redire, et stare ante presbyterium, in loco ubi monachi in viam exeuntes et redeuntes solent prosterni. Qui dum caput retorqueret, et hac illacque2392 circumspiceret, in vocem humanam erupit dicens: Non curetis2393. Licet modo sint firmi, ego egrediar, et iterum post modicum revertar. Sicque eo intuente egressus est. Huius visionis frater Richardus testis est, qui eam ab eius ore audivit. Iste est Hermannus, qui vidit coram Henrico Ficone2394 amphoras cum vino, et ursum, sicut dictum est in distinctione quarta capitulo nonagesimo primo.
NOVICIUS: Cum diabolus huiusmodi bestiarum formas ad nostram infestationem assumat, puto quod turpiter consentientibus illudat.
MONACHUS: Hoc est certum.

Notes:
  • 2391 conf. similem locum IV, 32. p. 203.
  • 2392 ACDP huc illucque. Mox ACDPKR conspiceret, B aspiceret.
  • 2393 conf. infra VII, 7.
  • 2394 C Fig.
Indexed exemplum: TE018598
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para