Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM L De inclusa, quae daemones vidit super scapulas monachorum de Porceto.

Inclusa quaedam admodum religiosa Aquisgrani manet, satis mihi nota, cuius nomen supprimo, ne ei causa fiam persecutionis. Haec ante reclusionem, cum adhuc esset in aetate puellari, et in habitu saeculari, religiosa tamen, in humeris et in scapulis monachorum de Porceto deambulantium in oratorio daemones in formis symearum2395 atque cattorum residere conspexit. Et quia2396 quosdam ex illis iam per consensus vitiorum captivos tenebant, ad quemcunque locum sive personam phantasmata respiciebant, monachorum oculi sequebantur, et secundum levitates illorum gestus istorum formabantur. Vidit adhuc quod horribilius erat2397. Quosdam ex illis canes magni et tetri antecedebant, ita ut catenae, quae in eorum collis videbantur, etiam colla monachorum ambirent, quibus ad sua ludibria illos trahebant.
NOVICIUS: Heu quod homines ad imaginem et similitudinem Dei creati, et dignitate ordinis etiam hominibus maiores effecti, qui spiritibus immundis imperare debuerant, ab ipsis propter malam vitam tam viliter illuduntur.
MONACHUS : Hoc est quod Psalmista conqueritur dicens: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis2398.
NOVICIUS: Videtur mihi ex supradictis2399, quod quandoque homo diabolo materiam det tentandi.
MONACHUS: Hoc verum esse, uno tibi ostendam exemplo.

Notes:
  • 2395 simiarum.
  • 2396 quia om B.
  • 2397 B est, ut Homil. I. p. 144: « suadet adhuc quod periculosius est. »
  • 2398 Psal. 48, 13.
  • 2399 B praedictis.
Indexed exemplum: TE018599
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para