Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM LIV Quod conventum Montis sanctae Walburgis irrisit.

Retulit mihi quaedam religiosa sanctimonialis ordinis nostri, Petrissa nomine, quod cum staret in quadam sollemnitate ad matutinas a ceteris sororibus semota, et aliis valide psallentibus, in gratiarum actionem erumperet dicens: Benedictus sis, Domine, quod iste dilectus conventus tam devote te laudat, tu illis retribuas ; mox audivit strepitum horridum2414, quasi alicuius de retro ad conventum properantis, claraque voce dicentis: Hoc fiet pro Deo, orationem eius subsannans. Et inhorruerunt continuo omnes capilli2415 capitis eius.
NOVICIUS: Saepe subitus horror invadit me, tam in choro quam in reliquis locis. Quae tibi videtur huius horripilationis esse ratio?
MONACHUS: Ex praesentia daemonum est. Natura canis, qui lupum insequi consuevit, talis est, ut eum ex quadam vi naturae iuxta se sentiat, cum tamen oculis illum non videat. Et quia inter eos odium naturale est2416, statim turbatur et latrat. Sic est inter hominem et diabolum. Inimicitias posuit inter eos Dominus. Unde vae homini, qui cum illo pacificatur. Semper calcaneo eius diabolus insidiatur2417. Et licet cum homo exterior non videat, interior2418, id est, spiritus, spiritus2419 illius maligni iuxta se praesentiam bene sentit. Quid ergo mirum si tunc turbatur, si horrorem patitur? Hoc verum esse, sub exemplo tibi demonstrabo.

Notes:
  • 2414 BC horrendum.
  • 2415 C pili.
  • 2416 D est odium naturale, BC naturale est odium.
  • 2417 Genes. 3, 15.
  • 2418 C interior tamen.
  • 2419 spiritus om BC.
Indexed exemplum: TE018603
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para