Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM LV De sacerdote, quem cum gladio euntem ad ecclesiam diabolus terruit.

Juxta Coloniam sacerdos quidam fuit Mychael nomine, satis religiosus in genere suo. Hic2420 duarum villarum ecclesias rexit, ex quibus una Burge2421, altera Rode vocatur. Tempore quodam in2422 Parascheve, cum in una ecclesia sero matutinas dixisset, et ante diem, servo suo absente, solus ad alteram properaret, timore viae gladium secum portavit. Qui cum ad quoddam nemus venisset, tantus timor et horror eum invasit, ut omnes pili capitis eius, sicut dici solet, sursum erigerentur, et gelido sudore omnes eius artus2423 perfunderentur. Quem tamen2424 tanti horroris causa latere non potuit, quia mox ut oculos ad nemus vertit, hominem teterrimum iuxta arborem satis altam stare conspexit. Qui eo intuente in momento adeo crescendo ascendit, ut eidem arbori aequaretur; circa quem fragor arborum et nimii fremitus ventorum excitabantur. Territus supra modum sacerdos, fugit2425, quem diabolus cum turbine a tergo insequens, usque ad villam Rode non deseruit. Postea cum idem sacerdos visionem simul et timorem converso coenobii Veteris Montis, Richardo nomine, recitaret2426, ille, sicut vir erat2427 religiosus, religiosum ei verbum respondit: Domine, inquit, ecclesiastice, si ad divina eundo2428 psalmum in os vestrum assumsissetis2429,, non vobis haec in via evenissent. Terror ille poena peccati fuit. Diabolus revera timet psalmum, non gladium. Corpus eius, ut ait Job, imo Dominus ab Job, quasi scuta fusilia, squamis2430 se comprimentibus. Deputabit2431 quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. Non est super terram potestas, quae comparetur ei2432.
NOVICIUS: Sicut colligo ex his verbis sancti Job, si diaboli virtus ligata et limitata non esset, nullus hominum subsistere posset2433.
MONACHUS: Quod autem hominem laedere non possit, nisi quantum a Deo fuerit permissus, in fine huius distinctionis satis manifesto tibi pandam exemplo.

Notes:
  • 2420 Mic add C.
  • 2421 B Berge.
  • 2422 in abest a libris.
  • 2423 BC artus eius.
  • 2424 C etiam.
  • 2425 C transivit.
  • 2426 ACP converso nostro Richardo recitaret, B Richardo converso nostro recitaret.
  • 2427 ABCP est.
  • 2428 BC eundo ad divina.
  • 2429 BC sumsissetis.
  • 2430 R compactum squamis; mox CP sese.
  • 2431 R reputabit.
  • 2432 Job 41, 6. 18. 24.
  • 2433 BC subsisteret.
Indexed exemplum: TE018604
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para