Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM LVI De campanario, quem diabolus transtulit in pinnam castri Ysinburg.

In villa quadam, ante paucos annos Dioecesis Coloniensis, quae Ambula2434 vocatur, campanarius2435 fuit, et forte adhuc vivit, votum habens cuiusdam peregrinationis. Hic cum die quadam condixisset cum femina quadam villae suae, quod mane pariter ituri essent, illa eum rogavit, ut maturius2436 matutinas pulsaret, propter solis fervorem. Et promisit. Eadem nocte diabolus ad lectum eius veniens, tetigit eum et ait: Pulsa matutinas. Sicque discessit. Qui mox surgens, et lumen in ecclesia ardens respiciens2437, cum ante primum galli cantum esse deprehendisset, putans quia a praedicta femina fuisset excitatus, de ecclesia exivit, volens illi dicere ut iret dormitum, eo quod nimis mane esset. Quam cum quaereret, nec inveniret, bovem nigrum contra se stare vidit2438. Qui lingua emissa hominem tetigit, eumque super dorsum suum per illam misit, et per aerem cum illo volitans, super pinnam turris castri, quod Ysinburg dicitur, deposuit. Cui cum diceret: Timesne aliquid2439 modo? respondit ille: Dei permissione huc2440 ductus sum, nihil contra me poteris, nisi quantum ille permiserit. Ad quod diabolus: Fac mihi hominium, et ego te deponam, daboque tibi divitias multas. Quod si non feceris, vel fame in hoc loco morieris, vel praecipitio interibis. Cui campanarius, spem habens in Christo, respondit: Adiuro te per nomen Jesu Christi, ne me laedas, et ut me sine periculo corporis mei deponas. Mox diabolus illum tollens, in campo iuxta villam Gerinsheim2441 satis incommode deposuit ante lucem diei, in dedicatione ecclesiae eiusdem villae. Diluculo homines ad matutinarum sollemnia cum faculis properantes, cum hominem in agro in magno defectu reperissent, atque refocillassent, auditis his, quae ei contigerant, satis mirati sunt. Quarto vero die regressus in domum suam, situm tam locorum quam aedificiorum, quae nunquam ante viderat, tam plene omnibus exposuit, ut de raptu eius nihil dubitarent.
NOVICIUS: Jam mihi satis fateor probatum tam sententiis quam exemplis, daemones esse, multos esse, malos esse, et infestos esse hominibus.
MONACHUS: Unum2442 consilium meum est, ut cognitis his, non illis consentiamus, ne nos audire contingat: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius ; sed resistendo illis, omnibusque vitiis, audire mereamur cum electis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi2443.

Notes:
  • 2434 si Ambula ante paucos annos Dioecesis Coloniensis fuit, liquet eam non esse villam Amelen prope Juliacum. Forte intelligenda est villa Amblava, hodie Amel dicta, sitaque ad fluvium Ambleve prope oppidum S. Vith.
  • 2435 BC campanarius quidam.
  • 2436 DR maturius surgeret et.
  • 2437 ADP ardere conspiciens.
  • 2438 B conspexit.
  • 2439 aliquid om BC.
  • 2440 B hic.
  • 2441 Gerresheim villa notissima iuxta Dusseldorpium.
  • 2442 ADP unde.
  • 2443 Matth. 25, 41. 34.
Indexed exemplum: TE018605
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para