Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM VI De Christiano monacho, qui daemones vidit.

In Hemmenrode sacerdos quidam venerabilis ad conversionem venit, nomine et opere Christianus. Huic daemones multum importuni fuerunt2096 et saepe illos vidit tam ante conversionem quam post. Huius tempore alter quidam saecularis sacerdos, nomine Karolus, in eodem coenobio factus est novicius, et erat eius in probatione socius Prior noster Ysenbardus2097. Hic instinctu diaboli, cuius consilio utebatur, gulae et carnis suae commodis nimis consentiens, infirmitates saepius simulavit : pede claudicavit, lecto decubuit. Qui cum positus in infirmitorio2098 tantum carnem nutriret, et spiritum negligeret, vadens vel rediens de privata cum claudicaret, et in coquinam respiciendo, quae ibi praepararentur infirmis, consideraret, praedictus Christianus2099 diabolum eum sequi vidit, qui eo modo quo ille claudicaverat, et ipse claudicavit, et sicut introspexerat introspexit, in nullo ab illius gestibus discrepans. Tandem infra annum probationis deficiens, reversus est ad ollas Aegypti, et secuta est caro carnem. - Fratribus ad laborem post Capitulum praeparatis2100, cum starent circa auditorium, et exspectarent tabulae percussionem, essentque aliqui ex eis remissi per otiosam signorum consignificationem, vidit vir ille beatus cattos foeda quadam adustione maculatos, imo sub eorum specie daemones, caudarum suarum motibus eisdem blandiri, et continuatis vicibus corporum suorum compressionibus, in signum familiaritatis, illos demulcere. Eos vero qui gravitatem suam servabant, nec respicere quidem audebant. - Die quadam cum orationis gratia ante quoddam se altare2101 prostravisset, diabolus in bufonem maximum, ad instar gallinae, se transformans, ante eius ora resedit. Quo viso territus, ilico surrexit et fugit, hora eadem dolos diaboli minus observans.
NOVICIUS: Videntur mihi tres istae visiones contra tria vitia satis esse necessariae; prima contra vitium gulositatis, secunda contra vitium vanitatis, tertia contra taedium orandi.
MONACHUS: Licet non videamus, diabolus saepe per huiusmodi phantasmatum horrores dulcedinem in2102 nobis exstinguit orationis. Haec mihi dicta sunt a supramemorato Hermanno Abbate, necnon et Waltero monacho de Birbech, qui illi familiares fuerunt. Reliqua eius acta et visiones audies in distinctione septima.

Notes:
  • 2096 BC erant.
  • 2097 BC Ysenbrandus ; sic et infra XI, 3.
  • 2098 B infirmatorio.
  • 2099 ADP praedictum, omisso Christianus.
  • 2100 BC fratribus post Capitulum praeparatis ad laborem.
  • 2101 BCD altare se.
  • 2102 in om BC.
Indexed exemplum: TE018544, TE018543, TE018542
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para