Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM VII De daemonibus, qui visi sunt Maguntiae in superba veste feminae.

Redit mihi quidam civis honestus, asserens suis temporibus Maguntiae, si bene memini, hoc quod dictutus sum contigisse veraciter2103. Die quadam Dominica, cum2104 sacerdos in ecclesia, cuius erat plebanus, circuiret, et aqua benedicta populum aspergeret, ad ostium ecclesiae veniens, matronam quandam pompatice venientem, et ad similitudinem pavonis variis ornamentis pictam obviam habuit, in cuius cauda vestimentorum2105, quam trahebat post se longissimam, multitudinem daemonum residere conspexit. Erant enim parvi ut glires, nigri sicut Aethyopes, ore cachinnantes, manibus plaudentes, et sicut pisces intra sagenam conclusi saltantes. Revera ornatus muliebris sagena diaboli est. Quod2106 ut vidit, daemonum quadrigam foris exspectare fecit; plebem advocavit, daemones ne fugerent adiuravit. Territa illa stetit, et ut visiones populus videre mereretur, quia vir bonus ac iustus fuit, orationibus obtinuit. Intelligens mulier ob vestimentorum superbiam sic se a daemonibus derisui habitam2107, domum rediit, vestimenta mutavit, et tam ipsi quam ceteris feminis eadem visio occasio facta est humilitatis.
NOVICIUS: Si tot sunt daemones, qui nos miseros homines instigant ad culpam, puto quia multi erunt, qui consentientes trahent ad poenam.
MONACHUS: De hoc magis te2108 instruam exemplis quam verbis.

Notes:
  • 2103 BC veraciter, contigisse.
  • 2104 C dum.
  • 2105 BC vestimentorum cauda.
  • 2106 ADP quos.
  • 2107 ADP esse derisam.
  • 2108 BP te magis.
Indexed exemplum: TE018545
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para