Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUINTA. DE DAEMONIBUS

CAPITULUM VIII De sacerdote de Ditkirgen, qui in obitu suo multitudinem vidit daemoniorum. Item probatio quod plures sint mali2109 homines, quam daemones.

In Ditkirgen sanctimonialium monasterio, quod in opido Bonnensi situm est, sacerdos quidam defunctus est, Adolphus nomine, vir valde saecularis et lubricus, iam dicti monasterii plebanus. Hic, sicut mihi retulit quidam sacerdos, qui fuerat Bonnensis2110 canonicus, cum die quadam cum quodam suo cognato2111 luderet in aleis, quidam ex parochianis eius flens supervenit, et ut matris suae confessionem audire, eamque communicare dignaretur, humiliter et2112 cum lacrimis supplicavit. Respondente sacerdote: Non veniam nisi expleto ludo; et ille instaret, asserens infirmam exspectare non posse, commotus sacerdos secum ludenti dixit: Cognate, ego conqueror vobis de domino isto, qui me quiescere non sinit. Videns se ille nihil proficere, tristis ac gemens discessit, et infirma sine confessione atque viatico ab hac luce migravit. Die autem tertio is qui cum sacerdote luserat, defunctae filio occurrit, et sacerdotis querimoniae recordatus, illum sine causa occidit. Post haec et alia peccata plurima sacerdos idem peremtoriam incidit infirmitatem. Qui cum esset in desperatione, quaedam cognata eius sedens coram illo, cum signum contritionis videret in eo nullum2113, tristis sic ait: Domine, debilis estis valde, praeparate vos propter Deum. Invocate illum, ut peccata vestra vobis dimittat, et spatium adhuc fructuosae poenitentiae concedat. Ad quod ille desperatus respondit: Vides horreum illud magnum ex opposito nostri ? Non sunt in eius tecto tot calami, quot sunt circa me daemones congregati. Et hoc dicto, mox agonizans, exspiravit, eos videns adesse moriturus, quorum consilio vixerat sanus. Multa tibi de multitudine daemonum adhuc dicere possem, sed usque ad duodecimam distinctionem illud2114 reservo.
NOVICIUS: Cum mali male vivendo multos habeant daemones incentores, multos in morte accusatores, miror si tot in poenis habituri sint singuli tortores.
MONACHUS: Supra distinctione prima capitulo tricesimo secundo dictum est de Abbate Morimundensi, quod daemones animam ad locum2115 poenarum portantes cruciaverunt. Similiter distinctione secunda capitulo sexto Hildebrandus latro Bertolpho post mortem apparens, multa millia daemonum dicebat animam suam foris praestolari.
NOVICIUS: Si haec ita se habent, certum est plures esse daemones, quam homines malos.
MONACHUS: Quantum ad praesens tempus, quaestionis huius solutionem scire non possumus; sed certum habemus, quod in fine mundi, quando completus fuerit numerus reproborum2116, multo plures erunt mali homines, quam daemones.
NOVICIUS: Unde hoc probatur?
MONACHUS: Decima pars angelorum cecidit, ex quibus daemones facti sunt. Teste beato Gregorio, tot ascensuri sont ex electis hominibus, quot ibi angeli remanserunt2117. Secundum hoc novem partibus numerus2118 hominum electorum transcendet numerum daemoniorum. Quis ergo dubitet2119, quin incomparabiliter plures sint homines mali, quam boni? Nec in hoc mali homines aliquam recipient2120 consolationem, quod numero longe plures erunt daemonibus, quia tanta est illorum naturalis potentia, tanta contracta malitia, tanta torquendi industria, ut unus multis millibus hominum poenis adhibendis sufficere possit. Haec de multitudine malignorum spirituum dicta sint. Quod autem incomparabiliter mati sint et immisericordes, variis tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 2109 mali abest a libris nostris.
  • 2110 C add ecclesiae.
  • 2111 ADP suo cognato quodam.
  • 2112 et om BC.
  • 2113 B nullum videret in illo, C nullum in eo videret.
  • 2114 B illa reservo, C reservo illa. Conf. IV, 60.
  • 2115 ADP loca; paulo post AD cruciaverint.
  • 2116 AP reproborum numerus.
  • 2117 Gregor. in Evang. Homil. XXXIV, 11.
  • 2118 C angelorum numerus.
  • 2119 ABDP dubitat.
  • 2120 BC recipiant.
Indexed exemplum: TE018546
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para