Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE
CAPITULUM X Vita Engilberti caeci.
Homo quidam simplex, Engilbertus nomine, de provincia Tulpeti natus, ante paucos
annos defunctus est. Iste cum esset caecus natus, propter varia dona, quibus
hominem eius interiorem illuminaverat gratia divina, in diversis provinciis
noscebatur, et a multis magnisque personis sexus utriusque2598 venerabatur. In cappa simplici et tunica lanea nudisque
pedibus tam aestate quam hyeme2599
incedebat, et puero se regente, sic limina sanctorum satis remota saepius
visitavit2600. Carnibus nunquam vescebatur, non
lectisterniis, sed modico tantum straminis vel feni noctibus utebatur. Ego multa
bona de eo2601 vidi, et ipse multos tam verbo quam
exemplo aedificavit. Hic tempore adolescentiae suae2602 cum nocte quadam in domo materterae suae, matronae divitis, inter
alios eius servos se cubitum locasset, in ipso conticinio duo fures parietem
subfodientes ingressi sunt. Qui igne discooperto, et lumine incenso, cistis
apertis, intrepide colloquebantur. Quos ut praedictus Engilbertus audivit, et
fures esse non dubitaret2603, cum servos ex utroque
latere dormientes excitare non posset, subsellio cultello suo perforato2604 collo iniecit, et clava manum armavit. Et quia illos quasi
caecus videre non potuit, Deo duce auditum2605 ad illos tendens, et clavam utraque manu vibrans, ex omni parte
quicquid tangere potuit quasi furiosus feriens, de domo illos eiecit. Quos usque
ad foramen secutus, dum aditum scala obstrueret, et illi stantes extra domum,
neminem praeter ipsum solum vigilare sensissent, de tali expulsione confusi,
habito consilio, denuo nisi sunt intrare. Quod ut ille ex motu scalae sensit, unam
partem scalae arcae magnae, in qua continebantur grana, et erat foramini contigua,
supposuit, alteramque utraque manu servavit. Illis intrantibus2606 usque ad umbelicum, Engilbertus dorsa eorum, quia proni
iacebant, per scalam fortiter pressit et in tantum depressit, ut non solum eis
progressum, imo etiam regressum prorsus adimeret. Qui quasi sub torculari positi,
dum mane capi timerent, veniam postulaverunt. Datis vero terribilibus iuramentis,
quod nunquam personam eius laederent, vel domum illam intrarent, dimissi sunt.
Mane cum prodente Engilberto, a vicinis nulla arte dormientes possent excitari, et
quaererentur circa domum maleficia, quorum virtute haec noverant fieri, supra
foramen de tecto pendentem2607 quasi
spinam humani cadaveris repererunt. Qua amota, mox omnes excitati sunt.
NOVICIUS:
Magna sunt ista ab homine caeco et simplice gesta.
MONACHUS: Maius est quod
sequitur, quia ad salutem pertinet animarum. Postea2608
multis annis elapsis, iidem fures fama et virtutibus iam dicti Engilberti
excitati, eiusque ut opinor precibus compuncti, eum adiemut, et quia ipsi essent,
confessi, deinceps vitam duxerunt2609
religiosam. Hoc factum mirabile, et alia quaedam, de quibus in sequentibus
dicetur, ab aliis mihi relata, et utrumnam vera essent a me interrogatus, ita
gesta fuisse simpliciter testatus est. Et quia cum simplicibus sermocinatio Domini
est2610, dedit ei etiam spiritum prophetiae,
ut damnum luminis exterioris claritate oculorum interiorum recompensaretur.
Tempore quodam invitatus a Duxissa2611 Saxoniae,
uxore Henrici Ducis, matrona valde religiosa, inter alia multa quia unus ex filiis
eius Imperator esset futurus praedixit. Quod postea impletum vidimus in Ottone,
qui Henrico successit in imperio. Hic cum post electionem in maximis fuisset
tribulationibus, et pene ab omnibus desperatus, ab eodem caeco confortatus est, ei
asserendo2612, quia omnimodis forent
implenda, quae a Deo fuerant2613 praeordinata. Ante
illa tempora, cum Helswindis2614 de
Giemenich, vidua religiosa, ob discordiam duorum Comitum terrae nostrae timeret
filiis suis, Arnoldo et fratribus eius, ipsumque rogaret, ut pro ipsorum
incolumitate Deo supplicaret; respondit: Ne sollicita sis pro ista discordia,
quia bene sopietur; nam alia multo maior iam2615 in
ianuis est, pro qua non solum filii tui, sed et tota terra concutietur. Hoc
impletum est sub iam dicto Ottone et Philippo eius in regno adversario. Die quadam
eunte eo in quadam strata Coloniae, occurrerunt ei plures honestae matronae
eiusdem civitatis, euntes ad ecclesiam. Quae dum confabularentur, ait: State vos
dominae. Stantibus eis, adiecit: Loquatur illa iterum2616 quae iam loquebatur. Haesitantibus matronis, de qua diceret, ad
verbum illius quaelibet singulariter, ceteris tacentibus, loquebatur. Cum ventum
fuisset ad Astradam, quae hodie sanctimonialis est in Monte sanctae Walburgis,
voce eius audita Engilbertus cunctis audientibus prophetice respondit: Haec cum
omni domo sua convertetur ad Christum. Quod non multo post impletum est. Nam cum
marito, filio, et filia, quae hodie abbatizat in iam dicto coenobio, servo et
ancilla ad2617 ordinem nostrum venit. Vides quam
celeriter in apertione oris praefatae feminae Deus revelaverit auriculam eius2618. De statu animarum plurima dicere consuevit, et
nonnunquam, ut aiunt, spiritus erroris sive humanus eum fefellit. Nec mirum. Non
semper Prophetae loquebantur spiritu prophetiae, sicut Nathan, qui David ad hoc
spiritu suo hortabatur, quod Spiritus sanctus mox per eum fieri prohibuit2619. In quadam sollemnitate Dominae nostrae cum
matertera eius praedicta vespere iret ad proximam villam propter matutinas, et
diceret illi: Engilberte, cras mane venias ad me; in ipsa nocte ante lucem
audivit vocem cuiusdam ad ostium pulsantis atque dicentis: Engilberte, veni eamus
ad matutinas. Quam vocem cum non agnosceret, surrexit tamen et secutus est illum.
Ductusque est in ecclesiam quandam, in qua audivit matutinas, primam, tertiam,
sextam, nonam2620. Deinde cum solus reverteretur, et
ubinam fuisset, interrogaretur2621, respondit: Nunquam audivi tam pulchrum cantum, tam suavem
melodiam, missam tam gloriosam, sicut audivi hodie. Et hoc sequenti2622 anno ei iterum contigit. Nondum enim susceperat habitum
religiosum. Nocte quadam de lecto suo raptus, transpositus est iuxta castrum
Molbach2623 in
solitudinem satis horrendam. In eodem loco egressa anima eius de corpore,
universos angulos et situs eiusdem solitudinis lustravit et consideravit, ita ut
postea eo recitante multi mirarentur. Regressa anima, diabolus erranti occurrit
dicens: Corpus tuum meum est. Illo se signante, et sanctam Dei genitricem
invocante, adiecit: Media pars capitis tui mea est, eo quod pulsata vespera
sabbati fuerit lota. Et statim massam picis misit in illam. Quae postea cum maximo
labore multorum deposita est. Cum vero moriturus esset, mater eius flens sic2624 ait: O fili dulcissime, modo recedens a me
dimittis me in maxima infirmitate. Respondit ille: Sancta Maria liberabit te
mater. Eoque exspirante, eadem hora sanata est illa ab2625 infirmitate durissima, qua2626
novem annis laboraverat. Legi in libro Visionum beatae Aczelinae, quod in coelesti
mansione sedem viderit vacuam mirae pulchritudinis et gloriae, et dictum est ei,
quod esset2627 cuiusdam caeci de Alemannia. Et statim
intellexi de fratre isto Engilberto.
NOVICIUS: Ut audio, multum Deo cara est2628 simplicitas.
MONACHUS: Non solum Deo,
imo et hominibus placet. Est2629 quandoque
maioris in auribus eorum efficaciae, quam prudentia saecularis.
- 2598 BD utriusque sexus.
- 2599 B tam hyeme quam aestate.
- 2600 BC visitabat.
- 2601 BC de illo.
- 2602 suae add C.
- 2603 D dubitavit.
- 2604 dictum pro: subsellium cultello suo perforatum. I, 40. p. 52: « cum - corpore exportato ad lavandum detectum fuisset. » Sic saepissime apud nostrum.
- 2605 ACDP potuit, duce auditu.
- 2606 ADP illos intrantes.
- 2607 ABCD pendens, PK procedens.
- 2608 ADP nam.
- 2609 ADP duxerunt vitam.
- 2610 Proverb. 3, 32.
- 2611 AD Ducissa.
- 2612 ABDP eo asserente.
- 2613 C fuerint.
- 2614 B Heylwingis, C Hildegundis.
- 2615 iam add B.
- 2616 iterum add BC.
- 2617 ADP in.
- 2618 Reg. I,9,15.
- 2619 Paralip. I, 17.
- 2620 BCDet nonam.
- 2621 C interrogatus. ADP interrogatus fuisset.
- 2622 C in sequenti.
- 2623 C Molsbach. Videtur esse castrum Maubach.
- 2624 AD sic flens.
- 2625 B ab illa.
- 2626 ABCDPK in qua.
- 2627 B erat.
- 2628 BC multum cara est Deo.
- 2629 libri placet, et.