Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XII De Philippo Rege Francorum, qui in Abbatis sancti Victoris simptici taciurnitate aedificatus, adversarios eius compescuit.

Retulit mihi Constantinus monachus noster, quod eo tempore quo Parisiis in studio fuit, Johannes Abbas sancti Victoris, qui natione Teutonicus est, cum quibusdam nobilibus et magnis viris pro magno allodio coram Rege Philippo placitaverit2636. Qui cum secum adduxisset quosdam2637 ex fratribus viros literatos et iurisperitos, haberentque adversarii advocatos in causis exercitatos, partibus hinc inde respondentibus, Abbas simpliciter sedens, nec unum verbum ad allegata respondit, ita ut magis videretur vacare orationi, quam litigationi2638. Hoc cum Rex considerasset, ait Abbati: Domine Abbas, quare vos nihil loquimini? Respondente Abbate multum leniter et valde simpliciter: Domine, nescio quid loqui2639; aedificatus Rex et compunctus subiecit : Revertimini vos in claustrum vestrum, et2640 ego loquar pro vobis. Post quorum discessum Rex iram simulans, dixit militibus: Ego praecipio vobis sub interminatione gratiae meae, ne de cetero sanctum Abbatem istum inquietetis. Sicque factum est, ut bona quae fratres obtinere non poterant per multas querimonias, sola apud Regem obtineret Abbatis simplicitas. Et est impletum in eo illud Moysi: Alius pugnabit pro vobis, et vos tacebitis2641. Aliis tibi adhuc ostendam exemplis, qualem locum venerationis in corde eiusdem Regis virtus obtinuerit simplicitatis.

Notes:
  • 2636 pr A placidaverit.
  • 2637 quosdam om BC.
  • 2638 C legationi, ADP allegationi.
  • 2639 II, 2. p. 59: « nescio quid tibi iniungere. »
  • 2640 et om B.
  • 2641 Exod. 14, 14.
Indexed exemplum: TE018647
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para