Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XIII Item de eodem, qui Laudunenses clericos commendavit ob simplicem electi sui praesentationem.

Tempore quodam clerici Laudunenses2642, Episcopo suo defuncto, quendam ex suis fratribus canonicum simplicem in Episcopum eligentes, sub his verbis praedicto Regi illum praesentaverunt: Domine, nos praesentamus vobis dominum Emelricum2643 electum nostrum. Hoc ei nomen erat. Rege tacente, et formam illius praesentationis considerante, tandem respondit: Quem praesentatis mihi? Responderunt2644: Dominum Emelricum. Et Rex: Vultis aliquid plus dicere? Illis timentibus, ne forte aliquid Regi displiceret in persona, vel in verbis praesentationis, responderunt: Nihil, domine. Tunc ait Rex: Raro audivi talem praesentationem. Quando aliquis mihi praesentatur electus, nomen dignitatis eius exprimitur ab electoribus, in hunc modum: Domine, nos praesentamus vobis dominum N. Archidiaconum, Praepositum, Decanum, vel Scholasticum nostrum. Fateor vobis, satis mihi placet tam simplex simplicis canonici praesentatio, et idcirco spero, quod a Deo facta sit ipsa electio. Nostis qualiter in iam dictis dignitatibus electiones celebrentur? Si Scholasticus est, causas2645 canonicorum suorum fovendo, tum propter literaturam, tum propter comparatam amicitiam, ab ipsis in Episcopum eligitur. Si Decanus est, hypocrisi sua fratrum excessus dissimulando, cognatos et amicos2646 introducit a quibus sublimatur. Si Archidiaconus, vel Praepositus est, utpote vir nobilis, parentum potentia magis intruditur quam eligatur2647. Ecce haec est causa quare capita Ecclesiae sint infirma. Deinde conversus ad electum, ait: Domine Emelrice2648, quia electio vestra videtur mihi esse simplex, rationabilis et canonica, non vobis deero, ubicunque me2649 indigueritis. Lambertus monachus noster, qui mihi haec retulit, eodem tempore dicit se fuisse2650 Parisiis. Qualis vero ac quantus fuerit huius Regis circa simplices affectus, sequentis operis declarabit effectus.

Notes:
  • 2642 Laudunum, Laon.
  • 2643 B Amelricum, et infra Almericum.
  • 2644 responderunt add C.
  • 2645 B causam.
  • 2646 B amicos suos.
  • 2647 CP eligitur.
  • 2648 B Amelrice.
  • 2649 ADP mei.
  • 2650 forte studuisse.
Indexed exemplum: TE018648
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para