Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XIV Item de eodem Rege, qui simplicem monachum in Abbatem sancti Dyonisii promovit, praelatis ambitiosis prudenter amotis.

Ante hoc triennium, defuncto Abbate sancti Dyonisii gentis Francorum Apostoli, cum ditissima illa abbatia vacaret, et ad eam plures aspirarent, venit ad Regem saepedictum is qui in congregatione videbatur esse potior, Praepositus videlicet, pro abbatia supplicans, et dicens: Domine, ecce quingentas offero vobis libras, ut propitius mihi sitis in hac abbatia. Cui Rex nihil promittens, sed symoniacum muneris receptione quasi in arce spei ponens, respondit: Date pecuniam camerario meo secrete2651. Recedente igitur Praeposito, et quasi de Regio favore certificato, cellerarius, de his nihil sciens, eundem Regem adiit, et Praeposito similia petens, similem pecuniae quantitatem obtulit, a quo simile responsum accepit. Novissime venit thesaurorum infidus custos, et ipse pro abbatia Regi quingentas libras offerens. Cui sicut superioribus responsum est. Et licet Rex, sicut homo prudens, dissimularet, plurimum tamen ei displicebat trium illorum monachorum ambitio, et proprietatis vitium, imo tam exsecrabile furtum, sciens oblatam pecuniam monasterio fuisse subtractam. Praefixit tamen conventui diem, in qua eis Abbatem constitueret, eo quod abbatia in manus eius2652 devoluta fuisset. Sedente Rege in Capitulo, verbis ad hoc idoneis praemissis, cum diligenter circumspiceret, et personas consideraret, tres praedicti monachi, Praepositus videlicet, cellerarius et sacrista, in summa exspectatione erant positi, singuli per momenta singula abbatiam sibi sperantes esse porrigendam. Et licet spes sancta non confundat2653, omnes tamen in sua exspectatione sunt confusi. Nam Rex videns monachum quendam simplicem in angulo Capituli residentem, et nihil minus quam de abbatia sperantem, inspiratione divina ut surgeret praecepit. Stante illo cum verecundia coram Principe, dictum est ei ab eodem Rege: Domine, en committo vobis abbatiam sancti Dyonisii. Quo audito, homo ille simplex cum Regi non assentiret2654, imo fortiter reclamaret, asserens se personam esse humilem, privatam et despectam, atque ad tantam dignitatem nimis indignam nimisque insufficientem, se vituperando apud Regem commendavit. Et coegit eum. Postea subiecit: Domine, ecclesia ista plurimis debitis est obligata, nec est unde solvantur. Cui Rex subridendo respondit: En in instanti mille quingentas libras vobis dabo2655, et cum necesse fuerit, vobis accommodabo pecuniam, insuper auxilium et consilium impendam. Praecepitque camerario suo praedictam2656 pecuniam ei afferre2657. Adhuc puto vivit, et forte per eum domus illa melius regitur, quam per illos esset regenda, qui ad eius regimen aspiraverant. Occurrit mihi et simile huic2658.

Notes:
  • 2651 BC secrete camerario meo.
  • 2652 C abbatia illa in manus Regis.
  • 2653 Rom. 5, 5.
  • 2654 R assentiretur.
  • 2655 B do vobis,
  • 2656 C suo supradictam,B praedictam, ADPKRsupradictam.
  • 2657 ACDP afferri.
  • 2658 ADP huic in hoc exemplo.
Indexed exemplum: TE018649
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para