Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XVIII.* De Abbate, quem inclusa symoniace intrasse dicebat, eo quod electionem suam astute procurasset.

Abbas quidam ad quandam veniens inclusam, quam noverat feminam esse sanctam, et divinis revelationibus assuefactam, ait illi: Peto, soror, ut Deum roges pro me, quatenus tibi ostendere dignetur, si ei placeat, et mihi expediat, manere in officio huius abbatiae. Max illa surgens abiit et oravit, celeriusque reversa, quae sibi fuerant revelata, Abbati manifestavit. Non est, inquit, voluntas Dei, neque expedit tibi, ut in hac abbatia maneas, neque salvare poteris in ea animam tuam. Quare? Quia symoniace intrasti. Abbate stupente super hoc verbo, ac dicente: Quid est quod loqueris, soror? non enim mihi alicuius symoniae in electione mea2673 conscius sum; respondit illa: Ego tibi ostendam symoniace te intrasse. Mortuo antecessore tuo, tu ad abbatiam aspirans non simpliciter ambulasti, sed fratres tuos simplices tali modo nimis astute circumvenisti. Non est necesse, aiebas, ut aliquam personam extra domum nostram, quae valde honesta est, eligamus, ne nos ipsos confundere videamur. Tibi enim constabat, quia si electio fieret in domo, non aliam nisi tuam personam eligerent2674 . Ecce sic factus es Abbas. Quod ille audiens, confessus est, et non negavit. Statimque patrem Abbatem adiens, donec absolveretur petere non cessavit.
NOVICIUS: Si Abbas iste ad abbatiam aspirando tam graviter peccavit, quid est quod Apostolus dicit: Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat2675 ?
MONACHUS: Apostolus non reprehendit Episcopatum, sed desiderium, quia in illo attendit laborem, in isto ambitionem. Unde mox subiunxit : Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, humilem, hospitalem, doctorem, et cetera. Idem2676 sanctus Benedictus diffinit de Abbate in regula: Licet nemo sibi assumere debeat honorem, sicut hodie heu multi faciunt, sed qui electus fuerit a Deo sicut Aaron2677: videtur tamen quod aliquis possit desiderare sine periculo huiusmodi dignitates, ad hoc tantum, ut prosit, non ut praesit. Teste Salvatore, si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit2678 .
NOVICIUS: De hoc audire delectat exemplum.

Notes:
  • 2673 B electione me sciente.
  • 2674 Libri esse eligendam. Homilia: « satis ei constabat, quod non aliam praeter suam eligerent personam. »
  • 2675 Tim. I, 3, 1.
  • 2676 B item.
  • 2677 Hebr. 5, 4.
  • 2678 Matth. 6, 22.
Indexed exemplum: TE018653
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para