Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XIX De Mauritio Episcopo Parisiensi, qui se ipsum simpliciter elegit.


MONACHUS: Dum2679 nostris temporibus Parisiis vacaret Episcopatus, et electores inter se concordare non possent, tribus sua vota commiserunt. Qui tres cum in unam couvenire nequirent personam, magistro Mauritio, qui unus trium erat, duo suam dederunt auctoritatem, ut quemcunque ipse nominaret, Episcopus esset. Et quia idem Mauritius, ut rei exitus probavit, magis cupiebat prodesse, quam praeesse, se ipsum nominavit, dicens: Aliorum conscientias et propositum ignoro, Episcopatum hunc, gratia Dei me adjuvante, irreprehensibiliter regere propono. Quod et fecit. Sanctae enim vitae fuit, tam verbo quam exemplo plurimis profuit, dies suos in eodem Episcopatu clausit. Hoc etiam noveris, quod saepe ambitiosi a desiderio suo2680 nutu Dei fraudentur, et si promoti fuerint eius permissione, vix evadant2681, quin in ipsis dignitatibus periculose tribulentur, vel cum confusione deponantur. Audi de his exempla forte aliquibus necessaria.

Notes:
  • 2679 BCP cum.
  • 2680 ADP suo desiderio.
  • 2681 CP evadunt.
Indexed exemplum: TE018655
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para