Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE
CAPITULUM II De simplici monacho, qui carnes in Castro camedendo, pecora monasterii sui reduxit.
Dominus Wido Abbas Cisterciensis, postea Cardinalis, cum missus fuisset Coloniam
ad electionem confirmandam, quae facta fuerat contra Philippum in Ottonem, retulit
ibidem quandam sanctae simplicitatis historiam, satis iocundam satisque mirabilem.
Dicebat domum quandam ordinis nostri in terra cuiusdam nobilis viri atque potentis
fuisse sitam. Quam idem tyrannus, eo quod Deum non timeret, neque hominem
revereretur, multis modis saepe molestavit. De annona, vino et pecoribus, quotiens
et quantum voluit, tulit, quantum voluit fratribus dimisit. Cumque hoc ex
consuetudine et quasi pro lege habens actitaret, et conventus, querimoniis multis
inutiliter delatis, gemens taceret2458, die quadam maximam partem rapuit armenti,
praecipiens illam ad castrum suum minari. Quo cognito, Abbas et fratres satis
turbabantur, in quorum consilio quid facto opus esset, satis tractabatur. Visum
est eis aliquem ire debere ad castrum, per quem saltem merces2459 ei innotesceret, maxime
Abbatem. Qui respondit: Ego non ibo, quia monendo illum nihil proficimus, sed
aerem tantummodo verberamus. Simili modo excusante se Priore et cellerario,
subiunxit Abbas: Estne hic aliquis, qui adhue semel ire velit? Tacentibus
cunctis, unus divinitus inspiratus, promte2460
respondit: Monachus ille vadat, hominem senem ac simplicissimum nominans. Vocatus
est monachus; si ire vellet ad castrum inquiritur, obedit, mittitur. Qui cum ab
Abbate recederet, ex multa cordis sui simplicitate verbum hoc protulit: Pater,
inquit, si aliqua portio mihi fuerit restituta, recipiam, an non? Respondit:
Quicquid rehabere poteris, accipias2461 in
nomine Domini. Melius est aliquid, quam nihil. Abiit ille, venit ad castrum,
nuncium Abbatis et fratrum cum orationibus deferens tyranno. Et quia simplicitas
iusti, secundum Job2462, lampas est contemta in
oculis malorum, tyrannus sermones eius parvipendens et irridens ait: Domine,
exspectate, donec pransus fueritis, tunc enim respondebitur vobis. Hora prandii ad
mensam communem positus est, et cibaria communia, carnes scilicet in bona
quantitate, ei sicut ceteris sunt appositae. Vir sanctus verbi Abbatis sui
reminiscens, et carnes, quae tam laute ministrabantur, de pecoribus monasterii sui
esse non dubitans, quantum ex carnibus sumere potuit, cum ceteris, ne inobediens
esset, manducavit. Dominus castri ex opposito cum uxore residens, et quia monachus
manducaret carnes, satis considerans, finito prandio hominem vocavit seorsum, et
ait: Dicite mihi, bone domine, solet conventus vester manducare carnes?
Respondente illo: Nequaquam; adiecit: Quid cum exeunt? Nec intus, inquit, nec
extra carnes comedunt. Tunc tyrannus: Et quare vos comedistis hodie2463 illas? Respondit monachus:
Cum Abbas meus huc me mitteret, praecepit mihi, ut quicquid ex pecoribus rehabere
possem, accipere non recusarem. Et quia mihi constabat carnes appositas fuisse
monasterii mei, item quia timui nit amplius mihi fore restituendum, nisi quantum
dentibus capere possem, comedi propter obedientiam, ne omnino vacuus redirem. Et
quia Deus simplicem non proiicit, nec porrigit manum impiis2464, scilicet contra illum, audito eius verbo, et in simplicitate eius
motus, imo a Spiritu sancto, qui per os senis loquebatur, admonitus, respondit vir
nobilis: Exspectate me hic, ego consilium habebo cum uxore mea, quid vobis
faciam. Ad quam cum venisset, et senis ei verba per ordinem recitasset, adiecit:
Timeo celerem Dei super me vindictam, si vir iste tam simplex et tam rectus
aliquam nunc a me passus fuerit repulsam. Similiter et illa respondit, quia eodem
spiritu accensa fuit. Reversus ad senem, ait: Bone pater, propter sanctam
simplicitatem vestram, quae me ad misericordiam inflexit2465, monasterio vestro quicquid adhuc de pecoribus superest2466 restituam, de illatis a me iniuriis in quantum potero
satisfaciam, et nunquam ab hac die illud turbabo. Ad quod verbum senex gratias
illi referens, cum rapina ad monasterium laetus rediit, et2467 Abbate et fratribus stupentibus, verba potentis retulit. Pacem ab
illo tempore habentes, quanta esset virtus simplicitatis exemplo didicerunt. Ecce
habes2468 exemplum, quod opus aliquando per se
malum, propter oculum simplicem, id est, bonam intentionem2469, efficiatur lucidum et bonum. Revera monachus idem
comedendo carnes, et hoc in castro, peccasset, si simplicitas illum non
excusasset. Quod autem non solum non peccaverit, imo etiam meruerit, rei exitus
ostendit2470.
NOVICIUS: Peecantne illi, qui
monachis exeuntibus carnes, sagimen, vel ius carniem apponunt, et illos aliquo
artificio ut comedant, decipiunt?
MONACHUS: Non videntur peccare, si eos
impellit necessitas hospitalitatis, vel, quod dignus est, fervor caritatis.
Edentem excusat a peccato ignorantia, vel simplicitas; ministrantem, ut dixi,
caritas. Ecce exemplum.
- 2458 consentiunt omnes libri in hac vitiosa lectione: et conventus querimoniis multis inutiliter taediati, gementes tacerent.
- 2459 hoc est, poena, quam accipiet a Deo propter suas depraedationes. Pro saltem merces omnes libri habent satis inepte: saltem res.
- 2460 ACDP yronice.
- 2461 C potueris, recipias.
- 2462 Job 12, 4. 5..
- 2463 B hodie comedistis, C hodie mandaucastis.
- 2464 Job 8, 20.
- 2465 BP reflexit.
- 2466 ACDP est.
- 2467 et om BC.
- 2468 ACDP hic.
- 2469 id - intentionem add C.
- 2470 Cprobavit.