Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XX De astuto Priore, qui personam ob infamiam eiectam elegit, ne sua pars infirmaretur.

Prior quidam ordinis nostri, defuncto Abbate suo, ad abbatiam aspirans, cum tempore electionis a Visitatore, sicut ceteri seniores de persona idonea interrogaretur, non corde columbino monachum quendam de domo eadem ob infamiam eiectum nominavit. Sciebat enim Prioris auctoritatem non esse modicam, et si aliquem de conventu nominaret, per hoc suam electionem posse infirmari, et se in suo desiderio impediri. Factum est nutu ut creditur divino, ut ceteri, eius exemplo, eandem personam eligerent, dicentes intra se: Prior noster2682 oculus noster est, nec talem personam nominasset, si ei de illius innocentia non constaret. Forte si idem Prior simpliciter ambulasset, factus esset Abbas. Et satis puto, quantum ex verbis cuiusdam Abbatis, qui mihi haec retulit, coniicio, quod tantum fuerit cruciatus in eiusdem monachi promotione, quantum ille tribulatus exstiterat in sua eiectione. Ecce sic astutos et dolosos punit etiam in praesenti Deus. De tribulatione, confusione et deiectione praelatorum Ecclesiae hodie magis2683 quam ante nostra tempora abundant exempla. Et hoc forte ideo, quia Dei voluntas in illorum promotione non fuit. Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi. Verba sunt Dei per os Jeremiae2684 Prophetae.
NOVICIUS : Cum Deus in virtute simplicitatis, sicut probatum est exemplis, plurimum delectetur, puto quod in vitio ei contrario, id est, astutia multum exacerbetur.
MONACHUS: Vitium simplicitati oppositum duplicitas est, cui sodalis est astutia.
NOVICIUS: Unde dicitur duplicitas?
MONACHUS: A duplici plica, sicut simplicitas quasi sine plica. Simplex enim hoc quod dicit, hoc intendit, hoc agit. Duplex autem aliud habet in corde, aliud in ore, aliud agit, et aliud intendit2685. De quo per Apostolum Jacobum dicitur: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis2686 . Bonum enim simulat, ut simplices efficacius decipiat. Unde per Ecclesiasticum dicitur: Vae peccatori terram duabus ingredienti viis2687 . Tales sunt illi, de quibus Dominus dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces2688. Tales sunt multi ex his barbatis, qui in habitu et tonsura religionis terras circueunt, et plurimos decipiunt. Ex quibus nostris temporibus multi sunt propter sua maleficia interfecti. Et licet quidam ex huiusmodi viatoribus viri sint sancti et sine felle, propter malos tamen despiciuntur. Hinc est quod anno praeterito dominus Engilbertus Coloniensis Archiepiscopus in Synodo sua praecepit, ne aliquis illorum in sua Dioecesi hospitio reciperetur.

Notes:
  • 2682 noster add B.
  • 2683 B praelatorum hodie magis Ecclesiae.
  • 2684 imo, Oseae 8, 4.
  • 2685 B aliud intendit, aliud agit.
  • 2686 Jac. 1, 8.
  • 2687 Eccli. 2,14.
  • 2688 Matth. 7, 15.
Indexed exemplum: TE018656
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para