Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXI De homine, qui sub typo simplicitatis Bonnae plures decepit.

Non sunt multi anni elapsi, quod quidam sub typo religiositatis Bonnam venit, et simplicitatem simulans, orando, vigilando atque ieiunando plurimos decepit. Quem cum canonici eiusdem pagi talem esse putassent, qualem se simulaverat, hospitale illi pauperum2689 commiserunt. Cui etiam plures saecularium pecuniam dederunt reservandam. Parvo emerso2690 tempore coepit ille deceptor2691 a simulato rigore discedere, bibere vinum, carnes comedere, orare rarius, dormire diutius. Quod cum ei fuisset obiectum, respondit: Ego ad tempus a sacerdote huiusmodi observantias suscepi. Quid plura? Tandem clanculo discedens, pecuniam commendatam detulit, et quam damnosum vitium esset duplicitatis2692, operibus ostendit. Quo audito, Christianus Decanus tale verbum respondit: Eia fratres, certe animam meam pro nullius anima dabo. De huiusmodi trufatoribus plurima deceptionum genera, temporibus nostris gesta, tibi dicere possem, sed non sunt aedificatoria. Vis nunc audire quali poena Deus saepe puniat in praesenti vitium duplicitatis et astutiae?
NOVICIUS: Volo et desidero.
MONACHUS: Audi ergo.

Notes:
  • 2689 BC pauperum illi.
  • 2690 ABCP emenso.
  • 2691 ADP simulator.
  • 2692 BD esset vitium duplicitatis, C vitium duplicitatis esset. * Homil. I. p.141.
Indexed exemplum: TE018657
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para