Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXIII De Praeposito Parisiensi, quem Rex Philippus vivum in fodi iussit, eo quod mortuo dolose vineam abstulisset.

Habebat idem Rex in civitate Parisiensi Praepositum qui cuiusdam sui concivis vineam concupiscens, ut sibi venderet illam, importune nimis institit2705. Respondente cive sicut Naboth respondisse legitur Achab Regi Israel: Vivit Dominus, quia non vendam tibi patrum meorum hereditatem2706, eo quod nulla ad hoc me compellat necessitas; Praepositus minas intulit, sed non profecit. Contigit ut interim homo moreretur. Quo cognito, Praepositus effectus hilarior, huiusmodi dolos, sicuti homo astutus nimis, ad sui2707 perniciem excogitavit. Duos siquidem ex scabinis, ut sibi testimonium falsitatis ferrent, pecunia corrupit. Cum quibus, sicut condictum fuerat, mox intempesta nocte defuncti sepulchrum adiit, terraque eiecta in fossam descendit, et sacculum pecuniae, quam vivo pro vinea obtulerat, in manu ponens mortui, ait: Testes estis vos domini, quod tantam pecuniam homini isti pro vinea sua tali dederim, quam ipse quidem, ut vos videtis, manu sua recipit, nec aliquid contradicit. Dicentibus illis, testes sumus, mox recepit pecuniam, et reiecit terram. Mane, testibus eisdem adhibitis, vineam sibi vendicavit. Quod cum relicta defuncti didicisset, stupens aucurrit, et contradixit, asserens neque maritum neque se vineam illam Praeposito vendidisse, neque unquam pecuniae aliquid pro ea recepisse. Cui ille respondit: Ego tanto vineam comparavi, pecuniam sub testimonio horum scabinorum in manus viri tui posui, nec contradixit. Quae se nihil videns proficere, ad Regem cucurrit, de violentia Praepositi illi conquerens. Illo sub praedictorum testimonio contradicente, Rex, quia audientiae vacare non potuit, quibusdam causam commisit. Qui testimonio scabinorum decepti, in partem Praepositi declinantes, pro eo contra viduam dedere sententiam. Tunc illa amplius turbata, cum Regi clamosis2708 fletibus nimis esset importuna, Rex testes vocari iussit, et quasi2709 vir prudens2710, prudenter illos examinavit, accersito2711 prias uno, et solus loquens cum solo, ait: Nosti Dominicam orationem? Respondente illo: Novi, domine; subiunxit Rex: Die ergo illam me audiente. Quod cum fecisset, nihil aliud ei loquens, praecepit ut in vicinam cameram parum secederet2712. Et advocans alterum, severius eum allocutus est, dicens: Socius tuus de vinea illa tam meram2713 mihi retulit veritatem, sicut est sanctum Pater noster, quo nihil est verius. Quod si ab eo discordaveris, punieris. Aestimans ille, quia Regi omnia dixisset, timens ac tremens ad pedes eius corruit, dicens: Miseremini nostri, domine, quia sic et sic fecimus, a Praeposito vestro2714 iuducti. Iratus Rex valde, vineam viduae restituit, et Praepositum vivum sepeliri praecepit.
NOVICIUS: Juste actum est, ut is sine misericordia infoderetur vivus, a quo inhumane mortuus fuerat effossus.
MONACHUS: Poena peccati a Deo est, et fit saepissime, ut secundum modum culpae formetur modus vindictae. De quo tibi subiungam exempla.

Notes:
  • 2705 ADP instabat.
  • 2706 Reg. III, 21, 3.
  • 2707 B suam.
  • 2708 B clamorosis.
  • 2709 libri quia.
  • 2710 APKR prudens fuit, D prudens erat, BC prudens est. Conf. IV, 50.
  • 2711 ACDP accito.
  • 2712 B secederet parum.
  • 2713 C veram.
  • 2714 BP nostro.
Indexed exemplum: TE018659
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para