Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXIV De fure a patibulo liberato, et denuo suspenso, dum suum liberatorem inique impeteret.

Canonicus quidam sancti Andreae in Colonia, sicut mihi retulit magister Renerus eius concanonicus, ad colligendam cuiusdam ecclesiae suae2715 decimam singulis annis mittere consuevit servum suum2716. Qui ante quoddam patibulum transiens, et hominem recenter in eo appensum adhuc palpitare cernens, misericordia motus, laqueum gladio2717 incidit, atque allata aqua refocillavit. Qui resumtis viribus, mala pro bonis retribuens, ad proximam villam liberatorem suum secutus, in equi eius frenum manum misit, et quia eundem sibi vi abstulisset, vociferatus est. Mox homines circumquaque accurrentes, et de rapina frementes, sine audientia iuvenem ad idem patibulum, de quo fuerat fur depositus, duxerunt. Nondum homines alterius villae, qui ad suspendium iam dicti furis confluxerant, plene reversi fuerant2718; et ecce concursum ad patibulum, quod commune erat utrique villae, videntes, nutu Dei reversi sunt, causam interrogantes. Data est homini copia loquendi. Ego, inquit, hominem istum de hoc2719 patibulo liberavi, et ecce tam iniquum beneficium rependit mihi, Quem illi considerantes et cognoscentes, secundo eum plene suspenderunt, et liberatus est sanguis innoxius.

Notes:
  • 2715 suae add BC.
  • 2716 B servum suum consueverat, AD consuevit servum, C servum consuevit.
  • 2717 BC gladio laqueum.
  • 2718 ADP nondum erant homines alterius villae plene reversi, qui - confluxerant.
  • 2719 hoc add BC.
Indexed exemplum: TE018660
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para