Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXVI De Bertolpho Palatino de Wittillinbach, cui divinitus praeceptum est, ut hominem primo sibi obviantem suspenderet.

Bertolphus Palatinus de Wittillinbach iudex erat severissimus, ita ut furibus etiam pro damno unius obuli2729 vitam auferret. Et sicut a quodam Abbate audivi, quotiens exivit, laqueos cingulo suo appendit, ne reorum poena caperet dilationem. Die quadam mane surgens, et laqueum cingulo suo solito subnectens, huiusmodi vocem in aere audivit: Bertolphe, quicunque tibi egresso de castro tuo primus occurrerit, hoc laqueo eum suspendas. Qui vocem pro amine accipiens, mox ut egressus est, occurit ei quidam scultetus suus primo. Quo viso, cum satis doleret, eo quod hominem diligeret, dicebat illi: Doleo de occursu tuo. Quare? Quia suspenderis. Et ille: Quare suspendar? Respondente illi2730 Palatino: Nescio, sed praepara te per2731 confessionem, et ordina de rebus tuis, quia voci divinae resistere non debeo; fille videns aliter esse non posse, ait: Justus est Dominus. Ego plures in domum meam declinantes, insequens occidi, multis multa rapui, nec tibi domino meo unquam fidelis exstiti, neque pauperibus peperci. Et mirati sunt omnes audientes eius confessionem, et cognoverunt in eius morte, peccati poenam esse a Deo. Et quia idem Palatinus sine misericordia iudicavit, cum ultionem Philippi Regis, quem occiderat, ab Henrico marschalco eius interficeretur, misericordiam quaesivit, nec invenit. Non est aequum iudicium, nec a Deo praeceptum, ut minor et maior culpa simili poena plectantur2732.
NOVICIUS: Jam satis ex his didici, quod Deus peccatum2733 puniat secundum modum et qualitatem culpae.
MONACHUS: Hoc plenius scies in sequentibus capitulis, in quibus nostris temporibus evidentissime punire voluit vitium duplicitatis.

Notes:
  • 2729 ABC oboli.
  • 2730 illi om BC.
  • 2731 ADP ad.
  • 2732 B plectatur.
  • 2733 peccatum om C. II, 7, p.72: « Deus secundum qualitatem et modum peccati ipsum punit peecatum. »
Indexed exemplum: TE018662
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para