Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXVII De Theoderico de Erinportze, qui revoluto anno eadem die, eadem via mortuus est elatus, qua Philippus Rex eius industria fuerat introductus.

Tempore schismatis, quod erat inter Philippum et Ottonem Reges Romanorum, cum Colonienses tum propter obedientiam Sedis Apostolicae, tum propter iusiurandum eidem Ottoni factum2734, fideliter assisterent, et multis expensis atque damnis et periculis2735 subiacerent, quidam ex eis pecuniis2736 a fautoribus Philippi, ut dicebatur, corrupti sunt occulte. Inter quos potior videbatur Theodericus de Erinportze. Per cuius astutiam tantum laboratum est, ut deserto Ottone Philippus in civitatem reciperetur. Ore quidem fuerat cum illo, sed corde cum isto. Die quadam cum idem Philippus patronos civitatis, qui circumferebantur, sequeretur, ducebat idem Theodericus eum2737 ad matronas, respiciens et dicens: Ecce vos2738 dominae, iste est Rex meus, quem semper optavi. Mira dispensatio Dei. Anno revoluto die eadem, per eandem plateam mortuus efferebatur. Et cum in monasterio sanctimonialium, quod Piscina2739 dicitur, esset sepeliendus, literis Priorum, quos saepe2740 nimis turbaverat, est prohibitus.

Notes:
  • 2734 factum om BC.
  • 2735 ACDP et multis damnis atque periculis.
  • 2736 pecuniis add BC.
  • 2737 BC eum idem Theodericus.
  • 2738 vos add BC.
  • 2739 Piscina ante portam Weiherthor dictam fuit. Vide de hoc monasterio Gelen. de Magn. Colon. p. 358.
  • 2740 saepe add B. Mox pro nimis fortasse legendum minis.
Indexed exemplum: TE018663
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para