Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXVIII De Henrico Ratione, cuius praebendam obtinuit is qui eius consilio a Petro Cardinale2741 fuerat intrusus.

Ante hos paucos annos, cum Petrus Cardinalis de Saxo2742 esset Coloniae, Henricus cognomento Ratio, ecclesiae sanctae Mariae ad Gradus canonicus, et causarum advocatus peritissimus2743, ad hoc eundem Cardinalem induxerat, ut eiusdem ecclesiae canonicis praeciperet, quatenus cuiusdam civis filium, nullo stipendio vacante, in fratrem et concanonicum eligerent. Quod cum illis visum fuisset absurdum nimis, nec acquiescerent, suspensi sunt a divinis. Judicantes vero2744 eandem suspensionem frivolam, unanimiter Praepositum elegerunt. Henricus autem, ut turbatos amplius turbaret, solus alium Praepositum elegit, cum quo et pro quo fratrum pacem litibus et damnis non modicum turbavit. Justo Dei iudicio eodem anno primus omnium defunctus est, et aperto ore sepultus. Obtinuitque praebendam illius adolescens consilio eius intrusus. Audivi veraciter, nulla arte os eius potuisse claudi, ut omnibus patesceret, quanta culpa esset, in causis vendere linguam.
NOVICIUS: Rogo ut vitio duplicitatis postposito ad simplicitatem sermo redeat, quae in causis, ut praedictum est, etiam linguas disertas enervat.
MONACHUS: Hoc plenius sequentis capituli declarabit oratio.

Notes:
  • 2741 ADP Cardinali; eodem modo P supra IV, 79: « Episcopo et Cardinali. » Conf. sanctimoniali.
  • 2742 ADP Saxonia.
  • 2743 unde Ratio cognominatus fuit.
  • 2744 C quoque.
Indexed exemplum: TE018664
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para