Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM III De Christiano Decano Bonnensi, qui Abbati pisam sagimine conditam apposuit in simplicitate.

Bonae memoriae Christianus Decanus Bonnensis, vir bonae vitae, et valde literatus, qui apud nos novicius defunctus est, cum in virtute hospitalitatis plurimum ferveret, die quadam Hermannum Abbatem de Hemmenrode, quondam Decanum sanctorum Apostolorum in Colonia, virum aeque literatum ac discretum, ad mensam suam invitavit. Et cum non esset ibi pulmentum sine carnibus, secrete praecepit ministro, ut lardum extraheret, sicque pisam Abbati apponeret. Comedente illo simpliciter apposita, monachus eius qui tam simplex non fuit, particulam lardi in scutella sua reperiens, Abbati mox ostendit. Qua visa, statim scutellam amovit Abbas propter conscientiam. Venientibus eis in viam, Abbas de curiositate monachum arguit, dicens: Male habeas, quod hodie abstulisti mihi pulmentum meum. Si tacuisses, ego ignoranter comedens comedendo non peccassem. Facto huic contrarium recordor fecisse Danielem Sconaviae2471.

Notes:
  • 2471 BC Danielem Abbatem Sconaviae.
Indexed exemplum: TE018607
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para