Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXX De simplici oratione conversi, qui minabatur Christo, quia matri eius conquesturus esset de illo, si non liberaret eum a tentatione2753.

In Claustro2754 quidam conversus simplex satis graviter tentabatur. Qui stans in oratione his verbis usus est: Vere, Domine, si non liberaveris me ab2755 hac tentatione, ego matri tuae de te conquerar. Pius Dominus magister humilitatis et amator simplicitatis2756, ac si timeret apud matrem accusari, conversi qaerimoniam praevenit, tentationem eius mox mitigans. Alius quidam conversus post tergum eius stans, cum hanc orationem audisset, subrisit, aliis eam2757 ad aedificationem recitans.
NOVICIUS: Quem non aedificet tanta Christi humilitas?
MONACHUS: Dicam tibi alias simplicium orationes, in quibus adhuc amplius iocunderis.

Notes:
  • 2753 B matri suae - de ipso - de tentatione.
  • 2754 C add nostro; mox B quidam simplex conversus, P conversus quidam simplex.
  • 2755 ADP de.
  • 2756 ADP simplicitatis et amator humilitatis.
  • 2757 B et pr C aliis, ADPKR et corr C aliisque. Paulo post omnes libri habent: recitavit. IV, 48: « quo verbo audito, ille multum aedificatus est, multis illud ad aedifieationem recitans. » * Homil. I. p. 134.
Indexed exemplum: TE018666
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para