Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXXII* De simplici sorore in Kummede, cui in oratione Christus respondit, quod esset in saccello.

In Kummede2764 monasterio sanctimonialium ordinis nostri, simplex quaedam puella erat2765, ligneam habens imaginem crucifixi. Quam cum frequenter adoraret et deoscularetur, saccello impositam sub stramentis lectuli sui abscondit. Oblita ubi illam2766 posuisset, omnes angulos monasterii tristis circuivit2767, quaesivit, sed non invenit. Die quadam ante quoddam altare prostrata, cum pro eiusdem imaginis restitutione oraret, Christumque cum multis lacrimis interpellaret, desiderio puellulae condelectans Dei filius respondit: Noli flere, filia, quia in saccello sub stramine lectuli tui iaceo. Putabam mihi relatum fuisse a Priore loci illius, quod in somnis2768 vocem percepisset, sicuti posuisse me recolo in Homeliis Moralibus de Infantia Salvatoris; sed sic esse postea veraciter intellexi. Mox puella surgens, stramenta sua revolvit, et sicut audierat, sic invenit. Ecce hoc est quod dictum est superius, quod quandoque Dominus suam subtrahat gratiam, ut avidius quaeratur, et quaerendo amplius mereatur.
NOVICIUS: Cum Deus in simplicium oratione tantum delectetur, puto quod in conspectu eius valde pretiosa sit mors illorum.
MONACHUS: Veraciter pretiosa, quia virtus simplicitatis etiam martyrii palmam et miraculorum gloriam meretur. Tria de hoc subnectam exempla.

Notes:
  • 2764 coenobium Kummede in Palatinatu situm, pertinebat ad Eberbacum; anno 1566 deletum est.
  • 2765 ADP fuit.
  • 2766 D oblita vero illam ubi.
  • 2767 B circuiens.
  • 2768 AP somno.
Indexed exemplum: TE018668
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para