Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXXIV De passione Margaretae virginis Lovaniensis.

Circa eadem tempora civis quidam Lovaniensis cum uxore sua rebus ordinatis ad Vilarium domum ordinis nostri se transferre disposuerat. Erant autem ambo religiosi et religiosorum susceptores devoti. Habebant secum puellam adultam cognatam suam, quae loco ancillae tam ipsis quam hospitibus, sicut testes sunt conversi nostri, satis simpliciter ac diligenter ministrabat, et nomen virginis Margareta. Scientes homines quidam maligni pecuniam illos habere collectam, eadem nocte, qua de mane erant profecturi, circa octo domum illorum sero ingressi, quasi cum eis hospitaturi, dictam2785 puellam pro vino miserunt. Interim dominum et dominam totamque familiam ibidem repertam occiderunt2786, et sublatis omnibus, puellam cum vino reversam secum educentes, domum quandam satis a civitate remotam simul ingressi sunt. Quae cum tristis sederet, et hi qui in domo erant aestimarent quod vi rapta esset, duxerunt illam ad fluvium. Cui cum quidam ex latronibus compaterentur, et diceret unus2787, sinite, eam vivere, et ego ducam illam uxorem; non consenserunt, timentes per eam prodi. Addentes autem portioni unius decem marcas, ut eam occideret, ille agnam simplicem suscipiens, tanquam crudelis carnifex, prius desecto eius gutture, cultrum lateri moribundae infixit, sicque hostiam Deo viventem in flumen proiecit. Hospita vero domus, quam intraverant, latenter egressos secuta, quae facta sunt vidit. Mane tam exsecrabili facinore cognito, turbata est civitas, quaesiti sunt latrones, sed non inventi. Consideratis occisorum corporibus, quaestio habita est de puella. Cuius corpus cum piscatores post dies aliquot invenissent, nec tamen prodere praesumsissent, timentes sibi crimen impingi, in litore sepelierunt. Circa cuius sepulchrum alii tempore nocturno luminaria videntes, effossam tulerunt inde2788 Lovaniam, capellulam super eam fabricantes. Et fiunt usque hodie diversa2789, meritis eis exigentibus, miracula tam in loco occisionis illius quam in loco translationis. Supradictus dominus eius, Amandus nomine, cum uxore monacho cuidam Vilariensi post mortem2790 apparens, cum de statu suo interrogaretur2791, respondit: Nondum plenam habemus gloriam. Novissime2792 requisitus de virgine, subiunxit: Quicquid nobis impensum est gratiae, ex meritis habemus Margaretae, nec audemus respicere ad gloriam, in qua illa est. Cernis nunc quantum operetur ad martyrium simplicitas et innocentia vitae? Omnes quidem occisi sunt, sed non omnes miraculis clarescunt. Unde patet quod non poena faciat martyrem, sed causa.
NOVICIUS: Quaenam exstitit causa martyrii in puella ista?
MONACHUS: Ut iam fatus sum, simplicitas et vita innocua. Diversae sunt species martyrii, innocentia videlicet, ut in Abel; iustitia, ut in Prophetis et Johanne Baptista; amor legis, ut in Machabaeis; confessio fidei, ut in Apostolis. Ob huiusmodi causas diversas agnus, id est, Christus, occisus dicitur ab origine mundi2793.
NOVICIUS: Quidam etiam ex nimia simplicitate se ipsos occidunt.
MONACHUS: Tales a martyrii gloria prorsus immunes exsistunt, nisi per causam impellentem excusentur. Ecce exemplum.

Notes:
  • 2785 C ingressi sunt - dictamque.
  • 2786 ABDP occidentes.
  • 2787 BC compateretur, et diceret.
  • 2788 libri in.
  • 2789 diversa add BC.
  • 2790 post mortem add BC.
  • 2791 ADP statu eum interrogaret.
  • 2792 novissime om BC.
  • 2793 Apoc. 13, 8. Conf. etiam Vit. S. Engelb. II, 16.
Indexed exemplum: TE018670
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para