Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXXVI De morte Lodewici simpticis monachi.

Columba haec ad mentem mihi revocat monachum quendam simplicem, Lodewicum nomine, qui ante hoc biennium apud nos defunctus est. Hic cum tempore meridiano agonizaret, et conventus dormiret, monachus quidam in somnis interim vidit columbam candidam in tecto cellulae, in qua moriens iacebat, residentem. Cui cattus niger insidiabatur; et eum esset ei nimis importunus, columba ab eo apprehendi timens, ad ecclesiam volitando fugiens, super crucem ascendit, ibi residens secura. Eadem hora visum2804 alteri cuidam monacho fuit, quod fratribus circulariter hinc inde stantibus, leo ciruiens stationem eandem irrumpere nisus sit2805 et intrare; sed a singulis prohibebatur, et calcibus eorum impulsus fugabatur. Interim percussa tabula, conventus accurrit2806, morientem circumstetit, dictaque letania, sacerdos defunctus, lotus et vestitus, cum sollemni cantu deportatus est in oratorium. Et spero quod cati leonisque evaserit insidias. Diabolus catto et leoni, qui satis in forma et in natura2807 concordant, simplicium animabus morientibus maxime insidiando, propter rapacitatem assimulatur2808. Quam fortiter impellatur et repellatur orationibus iustorum in hora illa terribili, satis audies in distinctione undecima de morientibus. Idem Lodewicus, licet natura simplex fuerit, satis tamen carnaliter ante conversionem vixerat usque ad aetatem decrepitam. Quantum vero virtus simplicitatis Deo, qui naturae simplicis est, placeat, cuiusdam sanctimonialis mors pretiosa declarabit.

Notes:
  • 2804 BC visum est.
  • 2805 B est.
  • 2806 D occurrit.
  • 2807 B satis tam natura quam in forma, C satis tam in forma quam in natura.
  • 2808 BC concordant, propter rapacitatem assimilatur, et morientium (C morientibus) animabus maxime insidiatur.
Indexed exemplum: TE018672
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para