Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM XXXVII De morte simplicis monialis, quae capram putabat esse feminam saecularem.

In Dioecesi Treverensi monasterium quoddam sanctimonialium situm est, Lutere2809 vocabulo. In hoc ex quadam antiqua consuetudine nulla recipitur puella, nisi septennis sit, vel infra. Ad conservationem simplicitatis, quae totum corpus lucidum facit, huiusmodi constitutio sine consuetudo inolevit. Erat enim in eodem coenobio recentiori tempore virgo quaedam adulta, sed in rebus mundanis tam infantula, ut vix discernere posset inter pecus et hominem saecularem, eo quod huiusmodi formarum ante conversionem nullam habuisset notitiam. Die quadam murum pomerii capra ascendit. Quam illa videns, et quid esset prorsus ignorans, ait cuidam sorori iuxta astanti: Quid est hoc? Illa cognoscens eius simplicitatem, miranti ioculariter2810 respondit: Mulier est saecularis. Et adiecit: Quando saeculares mulieres senescunt, cornua et barbas emittunt. Illa sic esse putans, aliquid se didicisse gratulabatur. Cumque per huiusmodi simplicitatis exempla saepius sororum maturitatem temperasset, gravissimam incurrit aegritudinem. Quae cum sic iaceret, ut vix loqui posset, visitante se infirmaria, primo verbo, deinde signo, ut ocius recederet indicavit. Illa neutrum intelligente, dura stupida staret, aegrota panniculum capitis sui complicans, contra pectus stantis leniter iecit, quae mox ac si lapide percussa esset, in terram corruit. In qua dum sine sensu aliquamdiu iacuisset, erecta per fenestram lecto infirmantis contiguam prospexit. Et ecce in cimiterio multitudo stabat dextrariorum, sellas deauratas frenaque aurea habentium. Cumque in ipsa hora praedicta virgo agonizaret, sororibus propius accedentibus, clara voce clamare coepit: Date locum, date locum; sinite dominos istos accedere. Viderat enim cellulam repletam personis miri decoris atque splendoris, quorum vestimenta deaurata videbantur. Sicque obdormivit in Domino.
NOVICIUS: Puto coelestem fuisse exercitum, qui animam illius simplicis feminae in coelestem deducebant thalamum.
MONACHUS: Bene sentis. Unum tamen notare debes, videlicet quod infirmaria equos vidit in cimiterio, moriens vero ascensores in domo. Testis huius visionis est Henricus Prior Praedicatorum Colonia, qui se eam a praedicti loci Praeposito audivisse commemorat.

Notes:
  • 2809 C Loctore; sic et infra VIII, 51. Intelligendum, ut puto, Lutzerath.
  • 2810 C iocaliter.
Indexed exemplum: TE018673
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para