Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM IV De Godescalco monacho, qui in Sigeberg autocreas sagimine decoctas simpliciter manducavit.

Tempore quodam cum idem Daniel, tunc Prior noster, pranderet in Sigeberg, et esset cum eo frater Godescalcus de Volmuntsteine, monachus simplex et iustus, appositae sunt eis a fratribus eiusdem coenobii artocreae, in sagimine decoctae2472. Quod Prior mox odoratu deprehendens2473, comedere noluit, non2474 tamen monachum comedentem prohibuit. Finito prandio, cum loqui possent, dixit Godescalcus Priori: Domine Prior, quare non comedistis de artocreis? Valde enim erant bonae2475. Respondit ille: Non mirum si valde erant bonae, quia valde bene erant sagiminatae. Et quare, inquit, hoc non signastis mihi? Respondit Prior: Ego nolui vobis auferre cibum vestrum. Nolite contristari, quia ignorantia excusabit vos. Erat enim idem Daniel vir literatus, et ante conversionem Scholasticus.
NOVICIUS: Non miror quod monachi quandoque decipiuntur in sagimine et carnium pinguedine; sed quod tam simplices sunt aliqui, quod in grossa substantia, id est, in ipsis carnibus seduci2476, possent, satis admiror.
MONACHUS: Puto hoc quandoque fieri propter caritatem ministrantium. Cum sanctus Theophilus Alexandrinus Episcopus tempore quodam plures ex sanctis patribus2477 ad prandium invitasset, eisque carnes ex avibus apposuisset, putabant se omnes olera comedere, donec ab ipso proditum est quod appositum fuerat. Non enim erat illis visus cum gustu ablatus, sed propter caritatem ministrantis, divinitus immutatus. Simile pene egit dominus Ensfridus2478 Decanus sancti Andreae temporibus meis. Hoc etiam noveris, quod ex dissuetudine scientia2479 discernendi inter cibos gustui minuatur. Non enim mirum si dominus Theobaldus Abbas Eberbacensis, qui in quinquaginta sex annis, quibus in ordine fuit, nunquam carnes comedit, sub typo piscium illas conmedendo, falli potuisset. Praedictus enim Ensfridus pro rumbo monachis carnes apposuit, et illi comederunt.
NOVICIUS: Casum hunc plenius nosse vellem.
MONACHUS: Viri huius venerabilis vita tantis misericordiae operibus exstitit ornata, ut digna sit poni super candelabrum. Casum de quo quaeris, et reliqua eius opera, quae ex parte vidi, et ex parte aliis referentibus didici, fida tibi pandam relatione. In eadem enim ecclesia, in qua Decanus fuit, literas didici, et poenitet me nunc de eius virtutibus tam pauca investigasse.

Notes:
  • 2472 BC et pr A apposita - artocrea - decocta.
  • 2473 D percipiens.
  • 2474 BD nec.
  • 2475 B et pr A bona; sic et paulo post.
  • 2476 BC pie seduci.
  • 2477 B fratribus sanctis.
  • 2478 BC Eufridus.
  • 2479 C etiam fit ex dissuetudine quod scientia.
Indexed exemplum: TE018608
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para