Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM VI Item vita domini Hermanni Decani Hildinshemensis Ecclesiae.

Fuit nostris temporibus in Hildinshemensi Ecclesia vir bonus Deoque carus, nomine Hermannus, variis virtutibus et virtutum operibus adornatus. Vigiliis sanctis; orationibus, ieiuniis et operibus misericordiae Deo omnipotenti studuit placere. Quibus operibus humani generis inimicus irritatus, cum illum omnibus modis impediret, dicere ei solitus erat: O multum male diabole, ut quid tantum me vexas ? Tempore quodam cum arbusculam in pomerio suo plantaret, et trunculo2559 illius duas virgulas2560 insereret, una aruit, et altera convaluit. Mox signum petens a Domino ait: rogo te, omnipotens Deus, si voluntas tua est2561, ut sacerdos fiam, fac ut surculus hic aridus revirescat. Mira clementia Dei2562. Statim virga arida succo coepit animari, et tempore suo fructificare. Sicque virtus divina, quae Aaron primum sacerdotem per virgam aridam contra naturam florentem in sacerdotio confirmavit2563, hunc virum sacerdotio dignum eadem virtute praeostendit. Post cuius mortem cum quidam eius clericus, Everhardus nomine, cui ecclesiam vivus contulerat, visum perdidisset, et quotidie ad illius tumbam, de sanctitate ac pietate eius spem habens, oraret, postulans se propter merita domini sui illuminari, sanctus Hermannus die quadam visibiliter illi apparens, ait: Quid vis ut faciam tibi? Dicente caeco: Domine, ut videam; voce evangelica sanctus illi respondit: Respice, nam fides tua te salvum fecit2564. Eadem hora clericus2565 lumen recepit, et quia Dominus mirificasset2566 sanctum suum in se ipso expertus, quamdiu vixit, gratias egit. Postea cum quidam aegrotus ad memoriam Martyrum fuisset deportatus, nec sanatus, consilio cuiusdam iam dicto Confessori votum fecit, et convaluit. Factum est, ut in anniversaria die domini Hermanni ecclesiam intraret, et compulsantibus campanis, cum ille causam inquireret, et quidam ei responderent: Hodie dies est anniversaria domini Hermanni, ecclesiae huius quandoque Decani, viri boni et iusti, et dicenda est missa in conventu pro eo; respondit homo: Rogo ut ostendas mihi sepulchrum eius. Quod cum ille fecisset, et iste ibidem diutissime ac devote oraret, cantor ecclesiae hoc considerans, hominem solus convenit, causam orationis inquisivit, et agnovit. Sicque per os peregrini ostensa sunt merita domestici. Et quem fratres habuerant Decanum hactenus, nunc2567 invocare coeperunt ut patronum.
NOVICIUS: Rara sunt ista temporibus nostris.
MONACHUS: Ego supradicti Decani opera pietatis, huius Decani praefero miraculis. Illa enim, ut dixi, sanctum faciunt, ista sanctum ostendunt.
NOVICIUS: Satis placet quod dicis. Si adhuc aliqua nosti de operibus simplicitatis, referre ne pigriteris.
MONACHUS: Dicam tibi historiam hominis simplicissimi secundum2568 naturam, per quam satis cognosces2569, quantum Deo placeat sancta et prudens simplicitas, quae habetur per gratiam.

Notes:
  • 2559 ACDP trunco.
  • 2560 ADP virgas.
  • 2561 C ut si voluntas tua est, B ut si est voluntas tua, ADPKR ut si voluntas tua sit.
  • 2562 ACDP Christi.
  • 2563 Numer. 17.
  • 2564 Luc. 18, 42.
  • 2565 B caecus.
  • 2566 B mirificavit.
  • 2567 nunc om BC.
  • 2568 ACDP per.
  • 2569 B agnosces.
Indexed exemplum: TE018628, TE018629, TE018627
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para