Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM VIII De simplicitate Christiani cellerarii in Bruwilre.

Apud monasterium sancti Nycholai in villa Bruwilre2588 monachus fuit simplicissimus, nomine Christianus. Huic Abbas cellerarii officium iniunxit. Deus vero, qui amator est rectae simplicitatis, omnia opera eius dirigebat, ita ut tempore provisionis eius plus abundaret domus2589 in rebus necessariis, quam antea2590 vel post. Saepius ei servi et mercenarii annonam, vinum et alia quam plura2591 furati sunt, uxoribus et liberis suis ea deferentes. Et cum sciret, et quandoque videret, ex multa cordis pietate videre se dissimulavit, dicens intra se: Isti pauperes sunt et indigent, fratribus necessaria non deerunt. Simplex quandoque mimo vel ioculatori comparatur. Sicut illorum2592 verba vel opera in eius2593 ore vel manibus, qui ioculator non est, saepe displicent, et poena digna2594 sunt apud homines; quae tamen ab eis dicta vel facta, placent: ita est de simplicibus. Ut sic dicam, ioculatores Dei sunt sanctortumque angelorum simplices. Quorum opera si hi qui simplices non sunt, quandoque facerent, haud dubium quin Deum offenderent, qui in eis, dum per simplices fiunt, delectatur.

Notes:
  • 2588 Brauweiler. Mox BC monachus quidam.
  • 2589 C domus eius; mox ABDP in omnibus necessariis.
  • 2590 B ante.
  • 2591 BC alia quaeque. Conf. VIII, 48. IX, 16.
  • 2592 ACDP illius.
  • 2593 libri eoram.
  • 2594 ACP digni; a codice D absunt verba: et poena - placent.
Indexed exemplum: TE018634
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para