Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEXTA. DE SIMPLICITATE

CAPITULUM IX De monacho de Porceto.

Porceto monachus quidam fuit tantae simplicitatis, ut singulis pene diebus in balneis, quae ibi aide ostium monasterii naturaliter calent, inter pauperes sederet, et pauperum dorsa fricaret, capita ablueret, vestimenta mundaret. Pro qua re cum tam ab Abbate quam a fratribus crebrius et acrius argueretur, non propter hoc dimisit, sed his verbis valde simpliciter respondit: Si ego modo desisterem, quis pauperibus ista exhiberet? Quod si alius, quem simplicitas excusare non posset, talia praesumsisset contra Abbatis sui imperium, haud dubium quin Deum graviter offendisset. Melior est enim obedientia, quam stultorum victimae2595. Quod autem praedicti simplicis opera Deo placuerint, sequens miraculum declatabit. Tempore quodam cum orationis causa isset Coloniam, in domo cuiusdaim Abrahae hospitatus est. Nocte eadem cum signum matutinarum pulsaretur in ecclesia beati Petri, surrexit, illucque festinans, cum solarii fenestram, in quo dormiebat, vidisset apertam, ostium esse putans, per eam exivit, sicque mirabiliter depositus ad ecclesiam pervenit. Finitis matutinis rediens, cum ad ianuam domus pulsaret, et interrogaretur ab intromittentibus, unde veniret vel ubi exivisset, ex eius responsione, quod non per ostium, sed per fenestram egressus fuerit2596, cognoverunt. Ipse sibi tamen eiusdem miraculi conscius non fuit. Et cum eadem fenestra, bene mihi nota, satis alta sit, haud dubium quin a sanctis angelis depositus sit, ut impleretur in eo quod de capite scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum2597. Quam fidus custos simplicium sit Dominus, sequens ostendet relatio.

Notes:
  • 2595 Eccles. 4, 17.
  • 2596 B fuerat.
  • 2597 Psal. 90, 11. 12.
Indexed exemplum: TE018635, TE018636
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para