Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM I De his quae beatam Virginem Mariam mystice designant, et de beneficiis humano generi per eam collatis.

JOHANNES in Apocalypsi vidit mulierem amictam sole, et lunam sub pedibus eius, et coronam duodecim stellarum in capite eius2811 . Mulier haec Virgo est2812 Maria, sole lucidior fulgore caritatis; luna, id est mundo, superior contemptu gloriae saecularis; omnium virtutum stellis tanquam dyademate gemmato coronata; et quod his dignius est, divino partu fecundata. Hanc designant per exemplum mons, -[f° 2]- castellum, aula, templum, thalamus et civitas, palma, cedrus, vitis, rosa, et cum istis numerosa nominum nobilitas. Miror in eius designatione virgam floridam, et rubum inter flammas virentem2813, vellus madidum Gedeonis, thronum eburneum ac deauratum Salomonis, fontem signatum, hortum clausum2814, et alia quam plurima, quae brevitatis studio sunt omittenda2815. Sicut enim in creaturis universis matre Creatoris nil est sanctius, nil dignius, nil excellentius2816, ita eius visione nulla sanctorum visio dignior, nulla iocundior, nulla eminentior.


Cuius preces, ut quidam ait, vitia,
Cuius nomen tristia,
Cuius odor lilia
, et
Cuius vincunt labia
Favum in dulcedine.
Super nucem sapida
, et
Super nivem candida,
Super rosam roscida,
Super lunam lucida
Veri solis lumine.


NOVICIUS2817: Vere beati2818 et ter beati, qui tantae Virginis2819 digni habiti fuerint visione2820 laetificari, et sermone iocundari, oratione consolari, benedictione confirmari.
MONACHUS: Hoc plenius nonces per exempla. Audisti iam ex parte figuras et aenigmata; vis nunc scire qualia et quanta mundus per ipsam consequatur beneficia?
NOVICIUS: Nihil plus sitio.
MONACHUS: Ipsa est orbis conservatrix, et tribulatorum consolatrix, fida sibi famulantium defensatrix. Per ipsam peccatores illuminantur, desperati ad confessionem reparantur, apostatae a Deo per ipsam Deo mirabiliter reconciliantur, iusti revelationibus consolantur. Nomen eius et memoriale2821 eius morbos sanat, daemones fugat, vincula solvit, timores pellit, tentationes compescit. Per ipsam pusillanimes confortantur, torpentes excitantur, eiecti misericorditer revocantur. Diligentes se -[f° 3]- diligit, imo diligendo praevenit et honorat; contemnentes se, quia iusta est, punit et humiliat. Apud ipsam electuaria sunt confortativa, ungenta sanativa. Nomen eius super mel dulce, et hereditas eius super mel et favum2822 . Morientibus assistit, mortuorum animas ad vitam perducit aeternam.
NOVICIUS : Licet omnia haec credam de illa, vellem tamen eadem mihi exemplis dilucidari2823.
MONACHUS: Quae a viris audivi religiosis, tibi referam, ipsius ut spero oratione adiutus. Quod vero mundus eius meritis precibusque conservetur, binis tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 2811 Apoc. 12, 1.
  • 2812 BCD est Virgo.
  • 2813 ADP urentem.
  • 2814 Numer. 17, 8. Exod. 3, 2. Judic. 6, 37. Reg. III, 10, 18. Cant. 4, 12.
  • 2815 B omissa.
  • 2816 P praecellentius.
  • 2817 in his posterioribus distinctionibus habent libri CP Apollonium et Caesarium interlocutores.
  • 2818 ABD beati vere, CP beati vero. Scripsi vere beati ex Homiliis ineditis (codici A annexis) super Passionem Domini:,,Vere beati et ter beati, quibus pervenire dabitur ad illud ultimum pascha.”
  • 2819 ACDP add visione.
  • 2820 visione om P.
  • 2821 Isai. 26, 8.
  • 2822 Eccli. 24, 27.
  • 2823 DP delucidari, R elucidari, ut III, 1. p. 111.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para