Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XII.2887 Item de monachis atque conversis in Hemmenrode, quibus ad vigilias benedixit, Henrico converso inspiciente.

Henricus conversus in Hemmenrode, cuius memini in distinctione quinta capitulo quinto, loquens de daemonibus, saepius, in sollemnitatibus maxime2888, gloriosam Virginem inter psallentes videre consuevit. Quae nocte quadam, ipso intuente, de choro monachorum veniens, Dei fillum ex se natum in brachiis gestans, chorum ingressa est conversorum. Et more Abbatis fratres excitando circuiens, ante quosdam, qui in oratione vigiles erant et devoti, gradum fixit, fillum eis ostendens, ac benedicens, devotioni illorum2889 congratulando. Tepidos autem et dormientes2890 celerius pertransivit, nil consolationis eis impendens. Singulos vero conversos in illa coelesti circuitione visitatos, nec non et neglectos, praedictus conversus diligenter notavit, singulos domino Hermanno, tunc ibidem Priori, nunc Loci sanctae Mariae Abbati nominatim exprimens. Haec ab eius ore audivi.
NOVICIUS: Simile recordor te dixisse in prima distinctione capitulo tricesimo quinto de Godefrido monacho Vilariensi.
MONACHUS: Tanta caritate beata Virgo sibi devote famulantes complectitur, ut non solum orantibus, non solum psallentibus, sed et dormientibus benedicat.

-[f° 16]-
Notes:
  • 2887 Homil. I. p. 102.
  • 2888 maxime om C.
  • 2889 BC eorum.
  • 2890 AD dormitantes.
Indexed exemplum: TE018759
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para