Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA
CAPITULUM XVI.2900 Vita domini Christiani monachi de Hemmenrode.
In eodem Claustro monachus quidam exstitit2901,
praedicto Henrico converso contemporaneus, nomine et opere Christianus. Istum
multis modis Domina nostra consolari consuevit,
-[f° 18]-
secreta sua illi
manifestans. Huius beati viri vitam, videlicet qualis ante conversionem fuerit vel
post, in quantum scire potui, succincte tibi perstringam. Non alia de illo
referam, quam ea quae a religiosis viris, qui eum viderunt et noverunt, mihi dicta
sunt. Cum adhuc esset scholaris, et scholas vitans per provincias discurreret,
nocte quadam in domo cuiusdam mulieris hospitabatur. Cuius filia cum haberet caput
scabiosum, et instaret adolescenti, ut si aliquid contra illum morbum nosset2902, sibi diceret, asserens multa experimenta
scholares scire, et ipse negaret, illaque neganti non crederet, tandem
importunitate eius victus, ut se ab ea liberaret, respondit: Accipe barbam Jovis,
fuliginem et sal, et fac ex eis ungentum. De quo mox ut filiae tuae caput
perunxeris, melius habebit. Quae cum eidem morbo essent contraria, fecit tamen
mater, sicut edocta fuit, et puella citius, non propter medicinam, sed propter
scholaris simplicitatem ut opinor, plene convaluit. - Alio tempore cum in domo
quadam sibi ignota dormiret, et propter necessitatem naturae solis femoralibus
indutus surgeret, diabolus in specie nudae mulieris occurrens, dorso eius nudo
insilivit. Quem2903 cum nullo conatu de dorso suo2904 excutere posset, sic usque ad tempus matutinale
circumrotando2905, magnum tam corporis quam
mentis patiebatur2906 defectum. Ordinatus in
sacerdotem, factus est capellanus Comitis Losensis2907, in castro eius missas celebrans.
Filius vero Comitis, sciens illum virum esse simplicem et timidum, ut eum
terreret, ursi pelle se circumdedit, et more bestiae super pedes manusque
incedens, ad solum in capella sedentem sic venit, rugitus contra illum emittens.
Quo viso Christianus territus, et pene extra mentem factus, arrepto cultello, tam
valide illum collo iuvenis infixit, ut rueret pene mortuus. Qui cum post2908 modicum respirasset, timens vitae sacerdotis, ait:
Fugite domine Christiane, quia fillum Comitis occidistis. Mox ille territus fugit.
Et cum venisset ad portam castri, dixit ostiario: Aperi, et sine me fugere, quia
fillum Comitis occidi. Vides quanta simplicitas? Statim ut haec innotuerunt
parentibus et familiae, planxerunt valde. Ad petitionem tamen iuvenis Christianus
revocatur, culpa ignoscitur, contra spem vulneratus
-[f° 19]-
citius
convalescit. Haec mihi retulit beatae memoriae Walterus de Birbech. - Tempore
quodam cum commendationem hominis mortui faceret, mortuus ille surrexit.
Fugientibus omnibus qui aderant, fugit et ipse Christianus, venitque fugiendo ad
fluvium, qui non longe aberat2909. Quem mortuus
sequens clamavit post tergum eius dicens: Domine, est mihi domi aries optimus,
tollite illum, et orate pro me. Sicque ad feretrum de quo exilierat reversus,
mortuus est2910 et sepultus. - Habebat
autem praeter praedictam capellam, ecclesiam legitimam, cuius Pastor erat, ad quam
quotiens ire debuisset, fluvium quendam transire habebat. Qui cum minor esset,
equo vectore illum transvadabat; cum vero inundasset, navigio transibat. Quodam
igitur tempore cum ad fluvium de more accessisset, maiorem quam crediderat
reperit. Propter quod cum se et equum ei committere non auderet, et navicula
deesset, et paululum quid faciendum esset deliberaret, ecce apparens ei beata
Maria Magdalena, apprehendit eum de vestimento supra collum, et in ulteriorem
ripam deposuit, ita ut erat in equo sedentem. Laetus itaque ad ecclesiam pervenit,
et divina celebrare exorsus est, nullum habens adiutorem, nisi rusticum ecclesiae
custodem. Beata vero Maria Magdalena, quae mirabiliter eum illuc perduxit, missae
eius interesse non refugit2911. Nam quotiens se
vertebat dicendo: Dominus vobiscum, vidit matronam reverendissimam in oratorio
deambulantem. In qua2912 nullum sciens esse mortalium
praeter2913 praedictam custodem, eundem missa finita
convenit, interrogans, si aliquid vidisset. Ipse autem et se eam vidisse
asserebat. - Quia, teste scriptura, dignum est ut iustus
iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc2914
, considerans venerabilis sacerdos mundi pericula, diaboli tentamenta, carnis
incentiva, divina gratia inspirante, mundum deseruit, et religionis habitum in
Hemmenrode suscepit. Die quadam in solario probationis in oratione iacens, et de
corporis sui imbecillitate, ordinis districtione, poenisque purgatoriis2915 cogitans, taedere coepit. Et mox mirabili
quadam virtute animam suam a corpore separari sensit. Vidit et sepulchrum opere
mirifico coram se composium. Et ecce sancta Dei Genitrix
-[f° 20]-
in claritate
maxima cum multa turba virginum per fenestram eo vidente ingressa est. Dictumque
est ei2916, quod ipsa esset mulier de Nazareth. Quae
corpus exanime sacerdotis a capite levans, et Fredericus Imperator, avus huius
Frederici, qui hodie imperat, a parte pedum, reverenter illud tumulaverunt. Deinde
beata Virgo cum multitudine angelorum obsequentium ad coelestia rediens, animam
tumulati, daemonum catervis sequentibus2917, et
massas igneas post eam exsufflantibus, secum duxit, illaesamque custodivit. Ducta
tamen ad quendam ignem maximum, edocta est ab angelis, quod post mortem illuc
esset reditura et ignem eandem transitura. Repente se corpori restitutam invenit.
De modo illius transitionis et causa nemini aliquid dicere voluit. Testatus est
autem animam suam ubique fuisse oculatam, et tantae scientiae, quamdiu exuta fuit
a corpore, ut post suscitationem caecitatis suae caliginem miraretur. Interrogatus
de formis angelorum sive daemonum, respondit, angelos se vidisse in specie
puellarum pulcherrimarum, daemones vero in effigie corvorum. Hic recordor dicti
cuiusdam, cuius anima nuper educta fuit a corpore, et reversa. Anima, inquit,
educta a corpore, quando non est revertenda2918,
reliquas animas sive spiritus angelicos videt sicuti sunt. Quando vero reversura
est ad corpus, non ei datur animas sive angelos contemplari, nisi sub aliqua
similitudine et liniamentis, propter viventes.
NOVICIUS: Satis videtur istud esse
probabile. Sed quid significat quod praedictum sacerdotem Domina nostra cum
Imperatore Frederico tumulavit?
MONACHUS: Sicut mihi retulit praefatus Walterus,
qui huius tumulationis solutionem cum maximo labore, et hoc secretissime, ab eo
elicere potuit, quantum beata Virgo illum dilexerit, vel quanti meriti apud Deum
fuerit, per eandem ei visionem ostendit. Ac si diceret: NulIus in regno terreno
Frederico Caesare qui nunc imperat dignior est, nec ipse tamen praestare obsequium
sepulturae tuae dignus est. Ita ipse intellexit. Daemones vero in diversis formis
saepissime vidit, hominum videlicet, animalium, reptillum, sicut in quinta
distinctione memini me plenius dixisse capitulo sexto. - Cum tempore quodam staret
inter alios ad psallendum2919 ad horam sextam, vidit
mensam
-[f° 21]-
in medio chori stantem decentissime praeparatam. Venientes
autem tres miri decoris matronae, indumenta sacerdotalia apportaverunt, et
explicantes ea super mensam ipsi2920 praesentaverunt. Alio
itidem tempore cum in initio laudum Psalmus, Deus misereatur
nostri, decantaretur, vidit dexteram Dei super medium chori dantem
benedictionem super conventum. Ob quam causam concessum est fratribus conversis,
in minoribus2921 festis illum Psalmum peraudire.
NOVICIUS: Miror quibus meritis vir iste ad tantam pervenerit gratiam2922.
MONACHUS: Virtutibus animae2923 maxime, caritate videlicet, simplicitate,
humilitate et his similibus. In his enim consistit regnum Dei, non in sermone, vel
in labore corporali. Praedicare autem seu manibus laborare sine virtutibus
modicum2924 valet. Tantae siquidem fuerat
humilitatis, ut si aliquem monachorum obvium2925
habuisset, complicatis manicis se contraheret, et ne illum veste tangeret, in
partetn declinaret. Requisitus de hoc, respondit: Ego sum peccator, et non sum
dignus ut hos sanctos viros tangam vel tangar ab eis. Duos siquidem filios ante
conversionem in iuventute genuerat, non tamen legitime, Henricum videlicet
conversum de Vilario, virum sanctum, de quo dictum est in quarta distinctione
capitulo tricesimo primo, et Johannem monachum de Claustro, qui adhuc superest.
NOVICIUS: Quid est quod maiorem in huiusmodi revelationibus gratiam videmus
impendi peccatoribus et lapsis post poenitentiam, quant his qui innocentiam suam
servaverunt?
MONACHUS: Ubi superabundavit delictum, ibi frequenter superabundat
et gratia2926. Et fit hoc ex ineffabili misericordia
Dei, ne videlicet et2927 lapsi propter peccata commissa
desperent, et ne innocentes de sua innocentia superbiant2928. Sedente me tempore quodam in conventu
sanctimonialium ordinis nostri, cum de huiusmodi visionibus conferremus, una ex
virginibus dixit ad me: Videte quod Deus talibus secreta sua revelat, et non
nobis, unam digito demonstrans, quam non virginem venisse ad ordinem
suspicabatur2929. Cui ego
respondi quod iam supra dixi, hoc
-[f° 22]-
adiiciens: Vos forte eandem
gratiam ascriberetis virginitati vestrae, et vult Deus magis vos esse humiles,
quam virgines. Bene intellexeram, non sine superbia eam verba huiusmodi
protulisse. Quod talium mentes quandoque virtus virginitatis extollat, ex verbis
cuiusdam alterius2930 sanctimonialis tibi
plenius ostendam. Certe, inquit, non ero similis ego, quae virgo sum, vidais, quae
filios et filias genuerunt2931. Quantum tamen Deo humilis virginitas placeat, et quam
mirifice sua illis secreta revelet, sequentia capitula declarabunt.
NOVICIUS:
Memini te superius dixisse, meritum magis consistere in virtutibus animae, quam in
operibus exterioribus. Ut quid ergo quotidie mortificamur orando, legendo,
vigilando, ieiunando, cantando, et manibus nostris laborando?
MONACHUS: Haec
omnia sine merito vitae aeternae fieri possunt; motus autem virtutum nunquam.
Quicquid sine caritate et ceteris virtutibus fit, mortuum est. Audi ergo utilem
distinctionem ex Regulis Theologiae, per quam2932
cognoscere poteris, penes quid meritum consistat. Meritum vero consistit penes
gratiam efficaciter, penes liberum arbitrium occasionaliter, penes virtutes
formaliter, penes motus virtutum essentialiter2933, penes opera virtutum, ut est oratio et reliqua paulo
ante a te enumerata, instrumentaliter. Plenius tibi hanc distinctionem exponerem,
si non ad eas2934 quae adhuc supersunt huius beati viri
visiones festinarem. Quodam tempore cum graviter infirmaretur, et a ministro ut
aliquantisper gustaret rogaretur, dixit quod septem dies transissent, in quibus
singulis visitationem Domini nostri et dulcissimae matris eius accepisset, de
quorum visitatione tam dulciter esset affectus2935,
quod
-[f° 23]-
nullum cibi vel potus haberet appetitum. - Alio itidem tempore
cum aegrotaret infirmitate peremptoria, et filio suo praedicto Johanni quasdam
visiones recitaret, cognoscens hoc dominus Gevardus, tunc infirmarius ibidem,
postea Abbas noster, a quo haec audivimus, ad Priorem cucurrit, et quia dominus
Christianus quaedam mirifica filio suo recitaret, nunciavit. Mox Prior ad illum
veniens, et coram ipso sedens, si aliquid loqui vellet de confessions, ex
industria interrogavit. Cui cum2936 responderet,
confessionem feci; subiunxit: Rogo ut aliquid mihi dicatis ad aedificationem.
Tunc ille: Quid2937 dicam vobis? Jam enim Domina
nostra fuit ante me cum filio suo, et quia horas meas ob corporis imbecillitatem
dicere non potui, ipsi me iuverunt. Quasdam horas speciales dicere consueverat.
Universa haec audivit praedictus Gevardus post tergum Prioris sedens. Interrogatus
etiam, qualia haberent vestimenta, respondit: Cucullas sicut et nos. In tali enim
habitu se ei ostendere dignati sunt, qualem ille pro eis susceperat. Sicque fine
beato decedens, ab ipsis receptus est, a quibus moriens fuerat visitatus, et in
aeternis sedibus cum gloria locatus. Amen.
- 2900 Homil. I. p. 66.
- 2901 CP fuit.
- 2902 BCP nosceret.
- 2903 P quam.
- 2904 B de se.
- 2905 ACDP circueundo.
- 2906 ACDP incurrit.
- 2907 Lossa, le Comté de Lootz, in territorio Leodiensi.
- 2908 post add B.
- 2909 C habebatur.
- 2910 C reversus est mortuus.
- 2911 C defugit.
- 2912 sic libri.
- 2913 CP nisi.
- 2914 Apoc. 22, 11.
- 2915 BCP purgatorii.
- 2916 ei add B.
- 2917 B insequentibus.
- 2918 C reversura.
- 2919 B psallere.
- 2920 CP ei.
- 2921 B maioribus.
- 2922 ACDP gloriam.
- 2923 ACDP animi; sic et infra.
- 2924 ACDP ad modicum.
- 2925 C obviam.
- 2926 Rom. 5, 20.
- 2927 et add B.
- 2928 CP superbiant innocentia.
- 2929 B suspicaverat. Homil. IV. p. 114: « Audivi quandam sanctimonialem de sorore sua cum Pharisaeo huiusmodi verbis conquerentem: En, inquit, ista, digito illam demonstrans, quae multis annis fuit in saeculo, multas consolationes, revelationes accepit a Domino. Nos vero virgines, quae ab infantia in monasterio conversatae sumus, nil tale sentimus. Unde tale verbum virgini, nisi ex supercilio Pharisaei? »
- 2930 B alterius euiusdam.
- 2931 Homil. II. p. 33: « Non est diu, quod quaedam sanctimonialis ordinis nostri huinsmodi cogitationibus pulsata, confessori suo dixisse fertur: Bone domine, estne vidua una, quae forte tres vel quatuor liberos genuit in saeculo, et modico tempore laboravit in monasterio, mihi aequiparanda, quae virgo intravi et ab ineunte aetate Domino servivi? »
- 2932 B quod.
- 2933 Homil. II. p. 35: « Non ipsis virtutibus meremur, sed motibus virtutum. Cum meritum penes virtutem sit tantum formaliter, penes eius motum consistit essentialiter. Fides virtus est; credere, motus fidei est. Non enim adultus meretur fidem habendo, sed credendo. »
- 2934 ABD ea.
- 2935 CP refectus.
- 2936 B cum ille.
- 2937 D et quid.