Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XIX Item de altero monacho eiusdem claustri, cui beata Maria super altare in aere inter multitudinem sanctorum apparuit.

In eodem coenobio monachus quidam nocte quadam putans in oratorio nolam ad matutinas esse pulsatam, cum multa festinatione surgens, oratorium intravit, veniensque ante presbyterium, circulum nimiae claritatis ad instar yris2939 formatum in aere super altare conspexit. In quo Dei filium Salvatorem nostrum cum matre beatissima contemplatus est, et circa ipsos ex omni parte multitudinem sanctorum, illorum maxime, quorum in ecclesia reliquiae continebantur. Noverat enim illorum nomina, eo quod quandoque ibidem fuisset sacrista. Nec mihi constat, si idem esset qui supra. Stante eo in loco praedicto, ait Domina nostra duobus angelis: Adducite eum ad me. Quo facto, cum litteras in circuitu coronae beatae Virginis2940 scriptas legere iuberetur, nec posset, ait illa angelis: Deponite eum ad terram, ibique petens veniam, dicat angelicam salutationem, et reducatur. Quod cum factum fuisset, et adhuc easdem litteras minime legeret, tertio eodem modo depositus et reductus, litteras quidem legere et intelligere potuit, sed ne scripturam ulli hominum proderet, interdictum accepit. Quo ad terram ab angelis deposito, disparuit et2941 -[f° 25]- visio.
NOVICIUS: Mirer si sic Domina nostra visitet perfectas feminas, quomodo viros.
MONACHUS: Non est apud ipsam differentia. Femina nata est, omnium2942 virorum caput Christum ex se genuit. Utrumque sexum consolatur et visitat, utrique sua secreta revelat. Hoc esse verum, magis tibi ostendam exemplis quam verbis.

Notes:
  • 2939 iridis.
  • 2940 CP beatae Dei Genitricis.
  • 2941 CP haec.
  • 2942 B omniumque.
Indexed exemplum: TE018774
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para