Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM II De imagine eius, quae sudavit timore divinae sententiae.

Ante hos annos quando validi illi fuere venti atque tonitrua, quorum mentionem feci in distinctione quarta capitulo vicesimo primo, cum in quadam ecclesia provinciae nostrae populus staret, et divina sacerdos celebraret, imago Dei Genitricis tam vehementer sudare coepit, ut astantes notarent et mirarentur, atque ipsae sudorum guttulae2824 peplis matronarum extergerentur. Nutu Dei obsessus eadem hora affuit. Requisitus de causa, respondit : Quid statis admirantes? Filius Mariae manum extenderat ad feriendum, quam si non ipsa tenuisset, mundus iam minime subsisteret. Ecce haec est causa sudoris. Et territi sunt omnes audientes verba tam stupenda. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate religioso ordinis nostri, tunc temporis recenter gesta.

Notes:
  • 2824 CP guttae.
Indexed exemplum: TE018748
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para