Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXII De Ottone Praeposito Xantensi, qui precibus sanctae Mariae a duplici infirmitate curatus est.

Nobilis vir Otto quandoque Xantensis Praepositus, tempore quodam2973 adolescentiae suae duplici laborabat infirmitate, febre videlicet acuta, et fistula in locis naturae secretioribus. Quam infirmitatem ob verecundiam medicis2974 celans, et pro remedio sanitatis Dominam nostram frequenter invocans, febre invalescente desperatus, et depositus2975, candela more -[f° 31]- saecularium2976 manui eius impressa, omnibus qui aderant visus est exspirasse. Et ecce beata Virgo, quam invocaverat, spiritui eius visa est adesse cum filio, his verbis eum pro iuvene2977 interpellans: Fili, inquit, da mihi puerum istum. Qui respondit: Mater, tuus sit. Ad quod verbum mox coepit aegrotus, vel, ut contristantibus2978 visum est, mortuus respirare, atque confortari, in tantum ut in lectulum2979 suum se iuberet reponi. De febre vero2980 per intercessionem beatae Virginis tunc plene curatus, cum adhuc fistula laboraret, tacito morbo per totam civitatem Traiectensem missarum suffragia, maxime de Domina nostra pro sua incolumitate sibi impendi postulavit. Et quia medicinam spiritualem medicinae corporali praeposuit, antequam missae essent percantatae, sacramenti virtus fistulam dirupit2981, et sanies erupit. Sicque integraliter sanatus, pro gratiarum actione cruce signatus est. Eodem tempore veniens Vercellis2982 domum ordinis nostri, dominum Walterum quandoque magistrum suum, et tunc noviter ibidem conversum, modo Abbatem Vilariensem, ibidem reperit, et salutavit, cui etiam per ordinem historiam suae miraculosae curationis recitavit, hoc adiiciens: Utinam modo non essetis hic, ut simul mare transire possemus. Quem cum interrogasset2983 de quibusdam vitiis, quibus illum aliquando subiacere noverat, et si se de illis emendasset, et ille respondisset, non, subiecit: Certe malas gratias2984 curatori et curatrici vestrae rependitis. Postea vero schisma propter ipsum in Episcopatu Traiectensi ortum est, et exstitit causa multorum malorum. Haec nobis praedictus retulit Abbas Walterus. Quam medicinale sit nomen Mariae, quodam iocundissimo tibi pandam miraculo.

Notes:
  • 2973 quodam om B.
  • 2974 R medicos. Homil. II. p. 39: « Hinc est quod quidam, cum transire volunt ad religionem, parentibus vel amicis summopere hoc celant, ne ab illis retrahantur. »
  • 2975 depositus de lecto ad terram. Conf. VIII, 30. XII, 5.
  • 2976 C scholarium. Conf. VIII, 74.
  • 2977 BCD pro iuvene eum.
  • 2978 BCP circumstantibus.
  • 2979 ACDP lectum.
  • 2980 vero add B.
  • 2981 C disrupit.
  • 2982 conf. Remis II, 18.
  • 2983 B aliqua interrogasset. Auctor haud dubie scripsit: adinterrogasset. Conf. VIII, 20.
  • 2984 C grates.
Indexed exemplum: TE018781
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para