Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXIII De clerico, cui sancta Maria pro lingua ab Albiensibus haereticis praecisa2985 novam restituit.

Ante hos annos cum catholici contra Albienses haereticos fuissent signati, et iam non modicum ab eisdem iidem essent -[f° 32]- haeretiei exacerbati, duo honesti clerici per terram illorum transitum facientes, cum ecclesiam vidissent in via desolatam, ait unus alteri: Sabbatum est, intremus ecclesiam hanc, et dicamus missam in honore Dominae nostrae. Portabant enim secum librum, calicem, et indumenta sacerdotalia. Antequam esset missa completa, haereticis proditi sunt. Qui armata manu intrantes, et sacerdotem de ecclesia trahentes, linguam eius radicitus absciderunt. Quem socius cum multo labore Cluniacum2986 deducens, monachis commedavit. Illi vero sicut viri catholici et religiosi, sacerdotem catholicum et notum, propter fidem Christi et Genitricis eius honorem tam crudeliter mutilatum, devote suscipientes, omnem ei humanitatem exhibuerunt. In nocte vero Epyphaniae cum sollemnes decantarentur vigiliae, baculo parietem pulsans ministros advocavit. Qui cum quaererent quid vellet, et ille se in oratorium2987 deportari signaret, volentes ei parcere, non acquieverunt. Tandem importunitate eius taediati, in ecclesiam eum ducentes, ante altare quoddam deposuerunt. Qui cum matrem misericordiae tota mentis devotione invocasset, illa ei apparens, et carnem linguae formam habentem in manu tenens, respondit oranti: Quia propter fidem filii mei et honorem mihi exhibitum lingua tua privatus es, ecce novam tibi restituo. Aperi ergo os tuum. Quod cum fecisset, digitis ori eius immissis, radici linguae praecisae2988 carnem eandem coniunxit et univit, sicque disparuit. Qui mox cum angelo in vocem laudationis erumpens, clara voce clamavit: Ave Maria, gratia plena, usque in2989 finem. Quam salutationem cum crebrius repeteret, stupentes accurrere ministri, accurrerunt et de choro monachi, de tam puro et tam iocundo miraculo Deum eiusque Genitricem glorificantes. Non immemor collati sibi beneficii clericus, in eodem coenobio factus est monachus. Cum Johannes Scholasticus Xantensis circa idem tempus esset in provincia Albiensium cum exercitu Domini, audiens de tanto miraculo, in reditu Cluniacum venit, iam dictum monachum sibi ostendi petivit et obtinuit, linguam vidit, ab eius ore quae dicta sunt audiens. Sicut nobis retulit idem Johannes, reliqua carne -[f° 33]- candidior est, adhuc cycatricem in loco praecisionis2990 servans. Huius miraculi testis est universus Cluniacensium conventus usque hodie.

Notes:
  • 2985 BD praescisa.
  • 2986 Cluniacum, Clugny, celeberrima abbatia ordinis S. Benedicti, in Burgundia.
  • 2987 BC in oratorium se.
  • 2988 BDP praescisae.
  • 2989 B ad.
  • 2990 BCD praescisionis.
Indexed exemplum: TE018782
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para