Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXVI Item de inclusa, quae eodem beneficio illusiones diabolicas evasit.

Inclusa quaedam, sicut mihi retulit Subprior noster, qui illam novit, diu a daemone sub specie angeli illudebatur. Non ei data fuerat discretio spirituum. Diabolus saepius falsa quadam circumfusus claritate illi apparuit, et feminam simplicem familiarius alloquens, die quadam in huiusmodi verba prorupit: Nunc venio remunerare te. Requisita eodem tempore a confessore suo quomodo haberet, cum ei responderet, optime; sacerdos sicut vir prudens fiduciam responsionis eius considerans, causam inquisivit. Cui cum confiteretur, quod ab angelo Domini crebrius visitaretur, sciens ille docente Apostolo angelum tenebrarum se transfigurare in angelum -[f° 36]- lucis3005, respondit: Quando angelus denuo visitabit3006 te, dices: Rogo, domine mi, ut Dominam meam mihi ostendas. Quod si fecerit, visa ea, genua flectes et dices: Ave Maria, gratia plena, et cetera. Et si tunc substiterit, fictio non est; sin autem, scias tibi a diabolo illudi. Quae cum fecisset sicut fuerat edocta, ait diabolus: Ut quid desideras videre illam? Bene tibi sufficere debet praesentia mea. Illa fortiter instante, opere diabolico virgo mirae pulchritudinis se oculis eius obiecit. Qua visa, mox ad pedes eius inclusa se provolvit, et contra fantasma angelicam salutationem proferendo, in turbinem illud resolvit. Quam tamen inimicus evanescens in tantum terruit, ut amens facta, vix post annum dimidium, multorum precibus adiuta, sensum reciperet3007. Vides nunc quanti sit ponderis nomen Mariae?
NOVICIUS: Bene video, et non sine admiratione tam ex praesenti quam ex praedictis exemplis virtutem eius considero.
MONACHUS: Invocatio huius nominis non solum corruptores mentium, id est daemones, sed et corruptores corporum, scilicet malos ac libidinosos homines, enervat.

Notes:
  • 3005 Cor. II, 11, 14.
  • 3006 C visitaverit.
  • 3007 C recuperaret.
Indexed exemplum: TE018784
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para