Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXI Item de clerico, cui ad illum versiculum: Ora Virgo, sancta Maria panem in os misit.

Apud monasterium sancti Crisantii scholasticus quidam fuit nomine Daniel, pueros illic instruens3027. Huic consuetudo fuit, diebus singulis eiusdem ecclesiae criptam intrare, et coram altari flexis genibus praedictam sequentiam in eius honore decantare. Hoc cum per aliquod tempus actitasset, et ad illum versiculum: Ora Virgo nos illo pane coeli dignos effici, semper surgendo veniam peteret, die quadam beata -[f° 40]- Virgo super altare stans illi apparuit, et panem parvulum nive candidiorem manu tenens, ut os aperiret praecepit. Quem cum ori eius immisisset, tantam ex eo3028 sensit dulcedinem, ut omne mel et favum superaret. Juvenem hunc dominus Daniel Abbas Sconaviae3029 bene novit, qui mihi et ipsam visionem recitavit. Vis nunc scire, quia nominis eius invocatio etiam tentationes compescat?
NOVICIUS: Hoc scire necesse est, quia tentationes nos frequenter molestant.
MONACHUS: Dicam tibi quod audivi ab Abbate nostro, et ipse se hoc didicisse veraci relatione testatur.

Notes:
  • 3027 CP instituens.
  • 3028 C in eo.
  • 3029 Sconavia, Schöna, abbatia Dioecesis Wormaciensis, prope urbem Heidelberg. Conf. I, 40. p. 50.
Indexed exemplum: TE018789
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para