Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXIII Item de sanctimoniali, quam per alapham sanavit, cum in amore cuiusdam clerici esset accensa.

Quaedam sanctimonialis virgo a quodam clerico verbis luxuriosis stimulata, in tantum flante Behemoth, cuius anhelitus etiam prunas ardere facit3041 , succensa est, ut corde et ore petitioni eius consentiret, promittens quod dicto completorio veniret ad locum condictum. Erat enim custos ecclesiae. Dicto completorio cum conventus ascendisset dormitorium, et illa exire vellet de oratorio, in ipso ostio Christum manibus -[f° 42]- in cruce expansis stare conspexit. Cui cum egressus non pateret3042, ad ostium quod erat in opposito cucurrit. Ita succensa fuerat in amore clerici, ut pene rationis expers, quid circa se divinitus ageretur, minus adverteret. Quid plura? Omnes ianuas adiit, et crucifixum in omnibus invenit. Tunc primum ad se reversa, et territa dixit: Forte voluntas Dei non est, ut usquam vadas3043. Solita fuerat eadem virgo singulis diebus specialem quandam orationem dicere de passione Domini, quam Dominus in tanto periculo remuneravit visione tam utili. Quae tremens ante imaginem beatae Dei Genitricis se prostravit, de peccato suo veniam postulans. A qua cum imago faciem averteret3044, et illa obnixius supplicatura propius accederet, imago maxillam eius manu percussit, dicens: Quo vis ire fatua? Vade in dormitorium tuum. Tam fortis erat alapha, ut in terram ruens sic iaceret usque ad tempus matutinale. Cumque signa in dormitorio sonarent, et illa in oratorio non pulsaret, putantes eam esse in oratione, vel pressam sopore, intrantes et in multo defectu illam reperientes, postquam refocillata loqui potuit, omnia quae circa se gesta sunt, ad honorem Dei consororibus suis recitavit. Licet gravis esset alapha, prorsus tamen a tentatione per illam fuit liberata. Durus morbus duram requirit medicinam3045.
NOVICIUS: Valde accendere debet sexum virilem in amorem3046 Dominae nostrae, quod in milite tentationem compescuit ipsum deosculando, in femina maxillam eius feriendo, cum tamen3047 utriusque voluntas mala fuerit ac perversa.
MONACHUS: Per hoc enim ostendit, quod sexum nostrum non abhorreat, imo aeque ut femineum diligat. Magis etiam decet, ut domina ancillam peccantem castiget, quam servum.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Referam tibi aliud benignitatis eius indicium, adhuc isto gloriosius.

Notes:
  • 3041 Job 41, 12.
  • 3042 B egressus pateret minime.
  • 3043 B vadam. Conf. IV, 56.
  • 3044 ABDP verteret.
  • 3045 B durum - medicamentum.
  • 3046 BC amore.
  • 3047 tamen add D.
Indexed exemplum: TE018791
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para