Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XXXV De milite in vigiliis deficiente, quem sancta Maria in visione confortavit.

Miles quidam iuvenis ac delicatus in Hemmenrode ante annos paucos3050 est conversus, vocabulo Henricus. Factus monachus, cum die quadam a quodam commilitone suo3051 requireretur, quomodo ei ordo placeret et quomodo haberet, -[f° 44]- respondit : Optime mihi placet ordo et bene habeo, sed per tempus valde male habui. Interrogatus de causa, quia hominem dilexit et aedificare voluit, subiunxit: Quando primo conversus sum, ita erant mihi graves sollemnes vigiliae, ut quotienscunque oportebat me ire ad matutinas, timore ac taedio illarum tam corpore quam corde tabescerem. Nocte quadam defectum passus, cum stare non possem, a Priore de choro sum eductus, et in sede infirmorum positus, converso ad custodiam mihi deputato. Mox in extasi factus, contemplatus sum dominam clarissimam, quam diversi ordinis personae praecedebant, per viam quae erat inter me et chorum, incedentem. Habebat enim in capite coronam diversorum colorum, et erat more Judaico velata. Cumque mihi propinquasset3052, quasi ex necessitate me tangens, veste percussit, et ecce subito confortatus, ita omnis praedicta tentatio conquievit, ut ab illa hora deliciae mihi sint ire ad matutinas. Spero quod Domina nostra fuerit, quae pusillanimes confortat, ne tentationi succumbant. De his a me requisitus idem Henricus, non negavit. Quod vero torpentes ad devotionem excitet, habes exemplum in distinctione quarta capitulo tricesimo de Christiano monacho nostro, quem in oratorio dormientem3053 tetigit dicens: Non est hic dormitandum, sed orandum.
NOVICIUS: Bene recordor huius capituli.
MONACHUS: Quod vero pro suis vitiis de ordine eiecti, beatae Virginis misericordia revocentur, sequens sermo declarabit.

Notes:
  • 3050 BP paucos annos.
  • 3051 D suo commilitone.
  • 3052 B appropinquasset.
  • 3053 B dormitantem.
Indexed exemplum: TE018793
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para