Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA
CAPITULUM XXXVII.3064 De miris visionibus domini Bertrammi monachi de Karixto.
In Lombardia quadam domo3065 ordinis nostri, quae
Karixtus dicitur, ante paucos annos monachus quidam exstitit nomine Bertrammus.
Iste tam ferventi motu caritatis Dominam nostram sanctam Dei Genitricem amabat, ut
non sine magno cordis cruciatu audire posset, si forte dubitative quis diceret vel
legeret de corporali illius assumptione. Cum iam fecisset in ordine quindecim
annos, adhuc virens3066 aetate, in vigilia
Assumptionis eiusdem gloriosae Virginis rogavit Abbatem, ut sibi liceret ire ad
vicinam grangiam, dicens se non posse audire neque sermones Hieronimi in choro,
neque
-[f° 46]-
sermonem in Capitulo, timens quod praedictum est. Erat enim
grangiarius. Abbas sanctitatem illius turbare timens, annuit eius petitioni.
Cumque venisset iuxta grangiam, angelus Domini mirabili quodam modo illum rapuit,
et ad spatium unius dietae, iuxta parvam quandam ecclesiam, vicinam satis castro
fratris sui carnalis, viri nobilis, deponens, disparuit. Equus vero cui insederat,
et servus iuxta grangiam dimissi sunt. Erat autem fluvius, qui sine nave3067 transvadari non potuit, inter castrum et capellam. Qui
cum sederet admirans ubinam esset, vel qualiter ad illum locum devenisset, iuvenis
quidam splendidus de ecclesia exivit, et quia Domina nostra ipsi ocius
ingredi3068 ecclesiam mandaret, voce clara
nunciavit. Ingressus ecclesiam, vidit sanctam Dei Genitricem in corpore
glorificato in sede miri decoris residentem. Sedebant circa illam diversi ordines
sanctorum, Patriarchae videlicet, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores,
Virgines, Viduae, Coniugati. Erat autem hora nona. Quem Virgo beatissima salutans
familiarius, ait: Bertramme, meliores sermonibus Hieronimi hic audies sermones.
Dicta nona a circumsedentibus3069, per
intervalla dictae sunt et horae reliquae, vesperae videlicet, completorium,
matutinae, laudes, prima, tertia, sexta3070. Eratque
psalmorum sive reliquorum cantuum melodia tam suavissima, et vocum tanta
concordia, ut sermo nullus exprimere posset. Deinde vultum iocundissimum ei
exhibens, voce hilari ac dulci sic ait: Bene scio Bertramme, quare nunc egressus
sis de claustro tuo. Noveris pro certo, me in utraque substantia, id est corpore
et anima, glorificatam, et die quadragesimo a mortuis resuscitatam3071.
NOVICIUS: His verbis concordat visio dominae
Elizabeth de Sconavia, in qua legitur sub eisdem verbis, Dominam nostram3072 ei resurrectionem suam revelasse.
MONACHUS: Tanto amplius fides adhibenda est huic visioni. Mox ut beata Virgo
verba praedicta protulit, conventus ille coelestis disparuit, et monachus in loco
se suae sessionis solum invenit3073. Nutu
divino germanus eius, de quo supra dictum est, adveniens, cum solum illum ibidem
reperisset, et quid
-[f° 47]-
ibi solus sederet vel unde veniret
adinterrogasset3074,
omnia quae circa se gesta sunt, ne laicum scandalizaret, per ordinem recitavit.
Tunc ille: Exspectate hic frater, donec equum vobis adducam. Mira res. Festinante
illo ad castrum, angelus Domini monachum in momento in locum, de quo tulerat
illum, reposuit. Reversus miles, cum non invenisset quem dimiserat, apostatam sive
eiectum illum aestimans, ad monasterium cursitavit. Ad quod dicto completorio
veniens, Abbatem vocavit, et ubinam frater suus esset requisivit. Cui cum Abbas
signaret, ut exspectaret usque mane, et ille turbatus responderet, scio quia
eiecistis eum, minareturque monasterio, rupto silentio respondit Abbas: Per
licentiam meam ad proximam grangiam equitavit, non dubito quin ibi sit. Ierunt
simul, et in capella conversorum orantem illum3075
invenerunt. Et cognoverunt ex testimonio illorum, quia eadem hora qua miles cum
iuxta castrum reliquerat, eandem grangiam intraverit3076.
NOVICIUS: In his quae dicta sunt, parem hunc iudico virum
duobus antiquis Prophetis, Ezechieli scilicet et Abacuc. Ex quibus unus
mirabiliter vidit quae agebantur in Jerusalem. Alter vero de Judaea subito
translatus est in Babylonem3077.
MONACHUS
: Aliquid amplius in isto considero. Magis miraculosum videtur3078 corpus glorificatum sive coelestes
ordines oculis corporeis posse videre, quam in spiritu, qualem visionem se
Ezechiel vidisse testatur.
NOVICIUS: Consentio.
MONACHUS: Maiorem iudico
visionem quae sequitur. - Die quadam angelus Domini ex parte Abbatis signum ei
fecit, ut ad portam veniret; secutus est ille praecedentem, et cum ad portam non
invenisset Abbatem, eodem signo angelus eum traxit in campum. Qui cum miraretur
quonam esset iturus, et ille signis ex parte Abbatis sequenti nimis esset
importunus, venerunt ad quosdam montes sublimes. Quibus transmissis, locum
ingressi sunt amoenissimum, arboribus et diversi generis floribus nimis
deliciosum. Erat enim paradisus terrestris. Inter cetera quae ibidem vidit, duos
senes splendidos, Enoch videlicet et Heliam, conspexit et agnovit. Tenebantque in
manibus librum maximum, litteris aureis scriptum3079, uno tantum folio vacuo. Et dixit ei angelus
-[f° 48]-
Domini: Iste est liber praedestinationis, continens omnia nomina electorum, qui
ab initio mundi usque ad diem hanc nati sunt. Cum autem folium quod vacuum cernis,
perfectum fuerit, mundus consummabitur. Et ostendit ei nomen suum. Quod cum laetus
legisset, adiecit: Nunquam delebitur nomen tuum de libro hoc. Iste est liber de
quo David dicit in Psalmo: Et in libro tuo omnes
scribentur3080
. Et Dominus in Evangelio: Gaudete et exultate, quia
nomina vestra scripta sunt in coelo3081
.
NOVICIUS: Si in illo libro soli electi scribuntur, quid est quod idem
Propheta de reprobis dicit: Deleantur de libro viventium3082
?
MONACHUS: Psalmista hic loquitur secundum spem illorum, qui de sua
praesumentes iustitia, putant se ibi esse scriptos. Quod autem nullus reproborum
in eo scribatur, mox ostendit, cum subiungit: Et cum iustis
non scribantur.
NOVICIUS: Placet quod dicis; sed rogo ut si aliquid
adhuc nosti de hoc beato3083 viro, dicere mihi non
differas. –
MONACHUS: Tempore quodam cum esset in oratione, beatam Genitricem
Dei3084 ex opposito sui supra cespitem
virentem stare conspexit. Et ecce fons aurei coloris e regione cum impetu
erumpens, rivulum suum ad pedes eius dirigebat. Cuius lapilli lapides erant
pretiosi, smaragdi videlicet, carbunculi, topazii, saphiri, iacincti. Cumque de
visione miraretur, ait illi Domina nostra: Nosti Bertramme, quid ista significent
? Dicente illo, non Domina; respondit: Fons iste aurei coloris ordo
Cisterciensis est, qui sicut aurum reliqua metalla, ita ceteros ordines tam
dignitate quam sanctitate praecellit in Ecclesia. Illis iam3085 ex magna parte fluentibus a me, iste speciali quadam
praerogativa dilectionis non cessat fluere ad me. Lapilli pretiosi quos vides in
rivulo, speciales amici mei sunt in ordine, et in obsequio meo plus ceteris
ferventiores. Sicque disparuit visio in oculis eius. Omnia haec recitata sunt
Abbatibus tempore Capituli generalis. Multa alia vir iste beatus vidit et egit
digna relatu, quae mihi non sunt recitata.
NOVICIUS: Miror si aliquas vir tam
sanctus habuerit in ordine tentationes.
MONACHUS: In principio conversionis suae
ut audivi de cibis regularibus plurimum tentabatur, sicut vir nobilis et
delicatus. Hoc cum dixisset
-[f° 49]-
Abbati, intelligens ille ex munditia
conscientiae eius, Spiritum sanctum esse in eo, respondit: Roga Deum quod vis, et
non negabit tibi. Oravit ille, et exauditus est. Ab illo tempore in tantum
delectabatur in cibis regularibus, ut de licentia maioris abstinentiae Abbati
foret importunus.
NOVICIUS: Beati sunt claustrales, qui ad tantam familiaritatem
Dei Genitricis admittuntur.
MONACHUS: Non solum claustrales, imo et personas
saeculares se diligentes mater pulchrae dilectionis3086 diligit et honorat. Ex quibus occurrit beatae memoriae Walterus de
Birbech, cuius supra in diversis locis memini, quem non solum inferioris ordinis
homines, sed et Reges et principes nobilesque venerabantur, audientes beneficia a
matre Domini concessa.
NOVICIUS: Cuius fuit3087
professionis vir iste, ex superioribus novi; sed quis fuerit vel qualem duxerit
vitam ante conversionem, sive conversus in ordine, scire desidero.
MONACHUS:
Quicquid de illius actibus memoria dignum novi, fida tibi pandam relatione.
- 3064 Homil. I. p. 130.
- 3065 B domo quadam.
- 3066 ACDP iuvenis.
- 3067 CD navi.
- 3068 B citius intrare.
- 3069 C circumstantibus.
- 3070 BC et sexta.
- 3071 ACDP suscitatam.
- 3072 P et pr A Domina nostra.
- 3073 C se suae sessionis invenit solum, D se suae sessionis invenit, BP suae sessionis se solum invenit.
- 3074 CP interrogasset, B ipsum interrogasset.
- 3075 illum add B.
- 3076 BC intravit.
- 3077 Ezech. 8. Dani. 14, 35.
- 3078 B quod magis videtur miraculosum.
- 3079 BD conscriptum.
- 3080 Psal. 138, 16.
- 3081 Luc. 10, 20.
- 3082 Psal. 68, 29.
- 3083 BC bono.
- 3084 BCD Dei Genitricem.
- 3085 B namque.
- 3086 Eccli. 24, 24.
- 3087 BP fuerit.