Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XL Item de Episcopo Theoderico, qui per ipsam Coloniae in Antistitem est promotus, eiusque nutu depositus.

Mortuo praedicto Brunone, et post occisionem Philippi Ottone iam in regno3144 confirmato, de successore in Ecclesia Coloniensi satis tractabatur. Hermannus Decanus Bonnensis, qui vir est ut nosti valde litteratus, cum Deum eiusque Genitricem, sicut ipse mihi retulit, toto cordis affectu deprecaretur, quatenus tantae Ecclesiae dignus praeficeretur, nocte in visu eadem Virgo beata ei apparens, et librum aureis litteris scriptum porrigens, ait: Defer librum istum Episcopo. Nihil aliud in libro continebatur, nisi angelicae salutationes, id est Ave Maria gratia plena. Per librum enim3145 intellexit Episcopatum. Quem cum ferre3146 vellet Johanni Episcopo Cameracensi, eo quod tam Rex quam ipse illi faverent, probitatem illius cognoscentes, revocavit eum beata Virgo dicens: Non Johanni, sed Theoderico sanctorum Apostolorum Praeposito deferas illum. Quod si in Episcopatu non -[f° 59]- se bene habuerit, sicut per me illum3147 adeptus est, ita per me illo privabitur. Semper in eius obsequio idem Theodericus devotus fuerat, et sicut tibi notum est, quotidie missae eius quotidianae vult interesse, nummum offerens singulis diebus. Tempore electionis cum Rex pro Episcopo Cameracensi intercederet, eique ab electoribus responderetur, quod idioma terrae ignoraret, cessavit. Hoc ipsum praedixerat praefatus Hermannus. Tunc electores personis quatuor vota sua commiserunt, a quibus Theodericus in Antistitem electus est. Qui post dies paucos a malis consiliariis3148 in tantum depravatus est, ut modicam haberet differentiam inter personas laicas et ecclesiasticas, inter rusticos et monachos, aeque ab his ut ab aliis theolonea3149 recipiens, indebitis exactionibus utrosque gravans. His aliisque eius actibus malis Dei Genitrix irritata, egit, sicut ex superiori visione colligitur, ut indigne satis3150 a Maguntino deponeretur Episcopo, aemulo eius per electionem substituto.
NOVICIUS: Quod durus fuerit ordini nostro in Episcopatu, satis intellexi.
MONACHUS: Idcirco merito ab illa deiectus est, quae ordinis est advocata. Tanta illi cura est de ordine, ut etiam eos qui leviter detrahunt illi, sine correptione non transeat. Verbi gratia.

Notes:
  • 3144 AD in regno iam.
  • 3145 C autem.
  • 3146 B deferre.
  • 3147 ABCD illud.
  • 3148 Homil. II. p. 98: « Ab his eductus et seductus, per totam Quadragesimam non orationibus et eleemosynis, sed incendiis vacavit atque rapinis. Unde eodem tempore iusto Dei iudicio excommunicatus est et depositus. »
  • 3149 BP theolonia, D thelonia, AC thelonea.
  • 3150 indigne satis om C; sed vide Vit. Engelb. I, 3. Homil. III. p. 22: « Cum culpis suis exigentibus, indigne satis et indebite depositus, multisque vexationibus esset exulceratus, curiam adiit Innocentii Papae, qui dives erat valde tam in substantia quam in scientia; iustitia et misericordia sibi subveniri concupivit, sed neutrum accepit. Venerunt enim ex Cardinalibus quidam, vexationibus eius compatientes, qui causam eius fovebant, sed modicum illi profuit. Cumque cuidam iurisperito quinque marcae offerrerentur, quatenus pro eo in curia loqueretur, respondit iniquus ille: Ego pedem meum non verterem pro quinque marcis. »
Indexed exemplum: TE018864
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para