Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLI De scholare Coloniensi, quem sancta Maria in somnis corripuit, cum ordini malediceret.

Coloniae scholaris est pene quatuordecim annorum, cuiusdam civis filius, et ecclesiae sanctae Mariae in Capitolio canonicus. -[f° 60]- Iste miro modo ordinem nostrum diligebat. Hoc anno cum naves ordinis per Zelandiam timore praedonum transire non auderent, rumor venit Coloniam, quod omnes essent depraedatae. Et dixerunt quidam: Juste actum est cum eis, monachi avari sunt, mercatores sunt, Deus illorum avaritiam sustinere non potest. Huiusmodi verbis praedictus puer in tantum irritatus3151 est, ut odio adversus ordinem concepto, religioni detraheret, nec aequo oculo monachum sive conversum respicere posset. Nocte quadam in somnis ante imaginem Dei Genitricis sibi stare videbatur. Quem cum illa severius intueretur, et puer tremeret, faciem ab eo avertit, sic dicens: Maler puer, optimis amicis meis quos habeo in toto mundo, maledicis et detrahis. Quod verbum ille bene intelligens, et ex terrore evigilans, amorem extinctum gratia beatae Virginis in eius corde reaccendit. Quod autem Virgo piissima spernentes se quandoque3152 puniat et humiliet, exemplis duobus tibi ostendam. Alia me memini tibi dixisse superius de invasoribus possessionum Loci sanctae Mariae, quos humiliavit, et adhuc humiliare non desinit.

Notes:
  • 3151 ACDP iratus.
  • 3152 quandoque om BC.
Indexed exemplum: TE018865
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para